eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1214. 1628 januari 25. Van C. Salmasius1.

    Gratias ago tibi ingentes, vir magne, pro opera et pro voluntate, quam ostendis propensam iuvandis studiis nostris. Non agnosco tamen laudes, quae

    226

    tuae propriae sunt et meae quoque forent, si animo responderent vires et conatibus par esset effectus. Observatione tua de salichali nihil verius, nihil doctius. Cum vero inter omnes conveniat non omnem casiam eo nomine vocari, sed certam speciem eamque, quam Graeci ξυλοϰασίαν et ϰασίαν ξυλιϰὴν appellant, in ea fere nunc sum sententia salicha vel selicha ex ξυλιϰὴ corruptum fuisse; idque eo maxime firmatur, quod non solum Arabes, sed etiam Aegyptii, Indi et Persae voce illa uti dicuntur ad significandam ligneam casiam sive xylicam. Videntur omnes ab eadem origine habere, Graeca scilicet mercatorum olim Alexandrinorum. Nam communem casiam vulgo kerfe ab Arabibus dici annotant. Repudio itaque meam illam coniecturam de siliqua et hanc praefero, quam non dubitem esse veram, si tibi ita videatur.

    Qui tam benigne operam tuam praebuisti in hac observatiuncula, noli quaeso eam gravari in eo, de quo nunc te rogabo. Zosimus Panopolitanus2 Graecus auctor est, chemista verus, ut in arte vana et nugatoria non sane contemnendus. Is in Tractatu de tinctura aeris3 meminit φοινιϰοπαστέλλου τοῦ ἐϱυϑϱοῦ τοῦ λεγομένου Νατῆφ ἐν Ἄϱαψι vel νατῆφεν Ἂϱαψι. Ex Graeco non possum colligere, quid significet Arabicum. Ergo ex Arabico inveniendum, quae sit vocis Graecae significatio. Rogo te igitur, ut hanc opem mihi adnitaris, et me, ut solitus es, ames.

    Ex Griniaco, VIII Kal. Febr. a. MDCXXVIII.

    Notes



    1 - Gedrukt Claudii Salmasii Viri Maximi Epistolarum liber primus. Accedunt De Laudibus et Vita ejusdem, Prolegomena. Accurante Antonio Clementio. Lugduni Batavorum Ex Typographia Adriani Wyngaerden. MDCLVII, p. 28. Beantwoord door no. 1229. Geadresseerde is de bekende Franse filoloog, die in 1631 hoogleraar te Leiden werd.
    2 - Schrijver van alchemistische werken uit de 3e of 4e eeuw; zie Oxford Classical Dictionary, edited by M. Cary, J.D. Denniston, J. Wight Duff, A.D. Nock, W.D. Ross, H.H. Scullard with the assistance of H.J. Rose, H.P. Harvey, A. Souter. Oxford 1949, p. 30 s.v. Alchemy.
    3 - Dit geschrift heb ik niet kunnen vinden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]