eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1225. 1628 februari 18. Aan J.C. Assumius1.

    Vir nobilissime et amplissime,

    Tum ea, quae tibi cum parente meo intercedit collegii necessitudo et coram firmata amicitia, tum literarum tuarum benignitas plane me tuum fecit. Quare quicquid nostrae est facultatis in id omne imperium tibi deberi credas. D. Lansium2 et ab illustrissimo comite3 et tua humanitate commendatum, sed et suis insuper virtutibus amicissimum mihi esse cupio eumque pro vobis omnibus complectar nec patiar quicquam ab eo desiderari, quod quidem opis sit meae. Utinam - postquam a cogitatione domesticorum malorum in Gallia nonnihil respiraverit, Germaniam inveniat in statu tranquilliore et quae hic didicerit ea vobis gaudens gaudentibus referat.

    Rupella a rege obsidio premitur et jam portus partim aggere partim demersis navibus, quae lapideis parietibus transaedificatae sunt, clausus est. Spes obsessorum ultima in auxilio ab Anglis, quos in pacem cum Gallia coalescere multo mallent qui huc venerunt ex Dania legati4 non sine causa rerum suarum solliciti.

    Meum Apologeticum5 a te lectum, vir amplissime, gaudeo. Nam non ignarus offensarum, quas in me concitabam, ideo eum scripsi, ut de mea innocentia et sincero in patriam affectu viris bonis constaret. Scripseram ad amicum6, quem Argentorati habeo, optare me, ut is liber in Germania recudatur, neque enim dubito, quin lucrum facturus sit librarius, cum qui hic eum librum vendit7 pretium intenderit usque ad octo florenos, cum decem assibus vendi deberet. Ita fit, ut nulla exemplaria e Gallia exeant; et ego eum amitto fructum, quem maxime in editione ejus operis respexeram.

    243

    Superest te ut rogem, vir amplissime, ut quam mihi ultro adeo obtulisti benevolentiam, eam mihi perpetuo conserves atque apud bonos omnes meam causam agere non dubites. Ego dabo operam in omni vita, ne tuo aliorumque favore indignus censear.

    Lutetiae XVIII. Februarii MDCXXVIII.

    T. Exc. addictissimus
    H. Grotius.

    Adres: Nobilissimo amplissimoque viro, D.D. Johanni Christophoro Assumio, consiliario Hohenloico.

    Langenburgum.

    Notes



    1 - Hs. Stadtbibl. Hamburg, cod. Supellex 4, f.38. Eigenh. oorspr. Gedrukt Jo. Georg. Schelhorn, Amoenitates literariae quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur, tomus X, Francofurti et Lipsiae MDCCXXIX, p. 1250. Over geadresseerde zie no. 1222, p. 239 n. 9.
    2 - Zie ook nos. 1222 en 1224.
    3 - Philips Ernst von Hohenlohe, aan wie brief no. 1224 gericht is.
    4 - Zie no. 1215, p. 227 n. 7.
    5 - Verantwoordingh van de wettelycke Regieringh van Hollandt ende Westvrieslandt, 1622. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 872. Hier wordt bedoeld de latijnse vertaling van de hand van de auteur: Apologeticus eorum, qui Hollandiae ex legibus praefuerunt. Parijs 1622. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 880.
    6 - G.M. Lingelsheim.
    7 - De Parijse uitgever Nic. Buon.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]