eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1229. 1628 februari 23. Aan C. Salmasius1.

    Felicem me plane arbitrarer, vir supra quam nos vel agnoscere possumus de omni literarum genere merite, si ad tuos aeternitate dignissimos labores aliquid contribuere possem et inter operas saltem tertias consistere. Nunc quam mihi propensus est animus tam tenuis copia; sed tamen quantulacunque est, tuam crede.

    Quod vocis Selicha originem ad ξυλιϰὴν refers, non spernenda est conjectura. Nam ס hebraeum, quod idem est cum س Arabico et ordine alphabethico et numerali significatione respondet Graeco ξ. Deinde ח punctatum, quanquam proprie τῷ χ respondet, non raro tamen per ϰ exprimitur, ut in voce, quae siliquam significat خروي .בורת sive כ רוב Nam Graecis posterioribus est ϰαϱϱούβιον. Neque convelli non potest, quod de etymo Arabico2, quod glubendi aut decorticandi significationem habet, scripseram, cum saepe et Hebraei et Arabes etiam in

    249

    vocibus non suis origines suas quaerant, ut et Graeci posteriores in vocibus mere latinis, قرفة קרפה id est karfe, significat, id quod canellam nos dicimus et vulgo cinnamomum vocant. נטף nataph hebraeis est stillare, unde nomen נטף, quod stacten vertunt Exodi XXX 34, alii confundunt cum balsamo. Arabibus vero نطف נטף est mundare, sed ita tamen, ut et hebraeum significatum non plane amiserit, unde nomen est ipsis, quod γονόϱϱοιαν significat. At rabbi David Kimchi3 ad locum Esaiae III 19, ubi est נטבות, ait Arabicam vocem natef cum articulo النطف esse בדלח הזך , id est aut margaritum purum aut bdellium purum. Alias significationes hujus vocis reperire non potui. Sed scis multa esse τεχνιϰὰ, quae in lexicis non comparent et solis artem quamque profitentibus nota sunt. Ceterum ita te aestimare velim, quo plura mihi imperaveris, eo me crediturum te mei amantiorem; quod ego, ut sane debeo, in maxima felicitatis parte pono.

    23 Feb. 1628.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 79; Epist. ad Gall., p. 209. Antw. op no. 1214.
    2 - Vgl. Varro Rerum Rust. I, 48,2.
    3 - Hebreeuws grammaticus en lexicograaf (1160-1235).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]