Serenissime ac potentissime rex Christianissime, domine observantissime.
Regiam dignitatem vestram minime latet recenti facto regios ministros Virdunensem episcopatum, notabile imperii membrum, contra ius tentasse ab eodem imperio dismembrare eoque fine ad maximum imperii praeiudicium eiusque minime tolerandam iniuriam munitione ad illam urbem extructa eidem dominari praesumsisse, novo parlamento seu tribunali constructo appellationes ad cameram imperialem de iure pertinentes severissime inhibuisse, episcopi1 proventus ea de causa quod is uti verus vassallus ab Impe. se feudis investiri voluerit, filio addixisse, capitulares Ecclesiae et officiatos solam regiam maiestatem recognoscere iussisse et ad abrogandam imperialis iurisdictionis memoriam aquilam imperialem in insignibus publicis exstantem comminuisse. Haec vero et alia similia circa Virdunensem episcopatum attentata cum imperii quieti parum consentanee usurpata sint neque hactenus ad requisitionem sacrae caesareae maiestatis ulla satisfactio apparuerit, visum est electorali collegio in hac diaeta Mulhusana regiam maiestatem vestram his literis omnino requirere, ut regia vestra dignitas quae contra iura imperii circa Virdunensem episcopatum sunt innovata, retractari faciat et tum alia tum hoc etiam insigne imperii membrum pristinae libertati restituat eoque indubitato
452
hactenus iure suo perfrui patiatur. Haec ut per se iusta sunt ita in effectum quamprimum deducta electorale collegium tuae regiae dignitati plurimum obligabunt et de eo pacis asserendae in imperio studio, quod per D. Marchecutte2, oratorem suum, regia vestra dignitas tam liberaliter obtulit, severius reddent.Et cum his pacis fovendae desideriis regiae dignitati vestrae nostra deferentes officia eidem a Deo longorum annorum regiam felicitatem precamur.
Datae Mulhusii XI Novembris anno domini 1627.
Regiae dignitati vestrae paratissimi
Georg. Bid., arch. Moguntiae;
Joh. Guil. Hosmans a Named. praepositus
nomine illmi Elect. Trevirensis;
Franc. Guil. Episc. Osnabrug. loco sermi.
Elect. Colonensis;
Paulus Andreas Baco in Volckenstein loco
ser. Elect. Bavariae;
Joh. Georgius Elector;
Adam comes a Schwartsenberg loco sermi.
Electoris Brandenburg.