376
Mitto ad te, vir amplissime, poematum meorum libellum2, quem nec petere audeo ut legas, ne suffenus mihi videar, nec ut non legas, ne de iudicii tui candore ac aequitate dubitare credar. Mitto tamen, ne officio meo defuisse videar et communium studiorum fructum aliquem poetarum principi invidisse. Iam enim mos iste invaluit, ut non minus eruditionis quam ignorantiae testes libri ad plures transmittantur, ne sine aliorum suffragio aut sapere aut desipere videamur. Me vero in eorum censu libens haberi patiar, qui versus scribunt, non ut poetae in publicum prodeant, sed ut huic studio se impensius deditos esse palam faciant vel cum famae et honoris periculo. Ex quo enim a gratioribus philosophiae studiis venia invito facta est, cantillare coepi et ad eos me ingenii lusus applicui, qui iuveni olim placuerunt. Cathedra depulsus sum, fateor; publice loqui prohibitum; afflictior nonnihil familiae status, sed inter haec omnia mala tantam musarum dulcedinem experior, ut nesciam, an gratiam referre debeam huius meae fortunae autoribus, an vero de ipsorum in me rigore conqueri. Aliis volupe sit nummos in seriem disponere, aliis arbores in quincuncem digerere, alii agrorum et iugerum, alii boum oviumque censum ineant; mihi non omnem felicitatem inviderunt dii, cui et pedes et versus numerare concessum. Placent haec studia, mi Groti, nec isthaec otia divitiis Arabum liberrime mutem3. Non habent, quod hic nobis praescribent οἱ ἀϱχιεϱεῖς. Quod enim de apodixi dixit Aristoteles, mihi de poesi liceat dicere: οὐ γὰϱ πϱὸς τὸν ἔξω λόγον ἡ ποίησις, ἀλλὰ πϱὸς τὸν ἐν τῇ ψυχῇ4.
Sed redeo ad poemata mea, quae ut eo affectu excipias, quo autorem antehac prosecutus es, etiam atque etiam rogo. Eo seculo iam vivitur, in quo melioribus esse poetis non licet. Nihil iam sapit, nisi singulari cura excoctum. Quae publici saporis sunt, nauseam movent. Omnia quasi sesamo et papavere sparsa sint oportet: qualia haec mea esse ingenue diffiteor. Sed veniam facile a te impetrabo, si expendas, eo me tempore pleraque scripsisse, quo minime defoecatus fuit animus et domesticis curis impedita Calliope non semel stetit et obmutuit. Scripsi iam nuper Hymnum in Christum5, ad christianissimum regem6. Poema est prolixum satis, versibus constat nongentis, et ultra. Sed cum intempestivum videatur regi armato et bellis implicito pacis autorem obtrudere, in aliud tempus editionem differam. Nisi tu quid, doctissime virorum, dissentias.
Vale, vir amplissime et doctissime, cum uxore et liberis et recti conscientia in melioris fortunae spem animum nobiscum erige.
Lugd. Bat. VII Sept. XVIcXXVIII.