eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1312. 1628 september 11. Van A. Schottus1.

    And. Schottus Hug. Grotio. Χαίϱειν.

     

    Pax Christi etc.

    Video meas litteras, vir magne, non tibi redditas, quia responsum nullum tuli. Has denuo itineri committam, si forte, quod volo, persuadeam.

    Daniel H.2 curavit Lugduni Batavorum fragmenta Aristophanica ineditarum comoediarum a me submissa editioni Graecolatinae. Sed per errorem Gulielmo Cantero3, quae Theodori4 sunt, inscribit; nisi studio id factum, quod exsularet et hic a patria: domine, tu scis!

    Certe rescripsit ille se tragicorum et comicorum fragmenta, quae tuo beneficio a Roverii5 extorsimus heredibus veluti e manu Herculis clavam, daturum operam, ut utraque exeant lingua. Licet Jac. Hertelius6 L comicorum Graecorum dederit, sed sententias tantum.

    Quare, si qua potes via tuto ad Danielem illas scidas mittere, ne pereat intercidatque viro optimo labor, non gravaberis, per mihi gratum et manibus feceris.

    Quam belle istic agatis fac sciam, si placet. Ego hic Adagialia sacra Novi Testamenti7, a me collecta et exposita utrumque urgueo extradere, quo Adagiorum veteram Graecorum opus8 ante hos ipsos sedecim editum annos, magis accessione distrahatur.

    379

    De Belgicis scriptoribus, credo, iam nactus es Franc. Sweertii Antverpiani commentarium9 non ingratum posteritati futurum. Omnes enim de aliorum avent vigiliis cognoscere et aemulari, utinam in bonis imitando.

    Vale, mi domine.

    Antverpii, III Eid. Sept. MDCXXVIII.

    Notes



    1 - Hs. Brit. Mus. Egerton 2189, Foreign autographs, f. 12. Andreas Schottus (1552-1629), in 1586 ingetreden in de orde van de jezuieten, was archeoloog, filoloog en historicus.
    2 - Daniel Heinsius; de Aristophanes-editie misschien A. Angz. Angillis, Daniel Heins, Hoogleeraar en Dichter in Dietsche Warande VI 1864, p. 558 no. 5.
    3 - Willem Canter (1542-1575), klassiek filoloog.
    4 - Theodorus Canter (1545-1616), jurist. Hij liet in manuscript achter Collectio fragmentorum veterum poetarum tragicorum, comicorum et aliorum Graecorum; zie ook II, p. 301 n. 2.
    5 - Pierre de la Rovière.
    6 - Jacobus Hertel (Hertli), Duits geleerde, rector te Bazel († 1570). Hij gaf uit: Vetustissimorum et sapientissimorum comicorum L sententiae, quae supersunt, graece et latine. Basileae 1560, in 1616 te Verona herdrukt onder de titel: Bibliotheca L vetustissimorum Comicorum, quorum integra opera non exstant. Graece et latine.
    7 - In 1629 verschenen onder de titel: Adagialia sacra novi Testamenti Graecolatina: selecta atque exposita a P. Andrea Schotto Societatis Jesu Presbytero. Seorsim ab eodem edita Adagia seu Proverbia Veterum Graecorum. Antverpiae, ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti.
    8 - ΠΑΡΟΙΜΙΑΙ ΕΔΔΗΝΙΚΑΙ Adagia sive Proverbia Graecorum ex Zenobio seu Zenodoto Diogeniano et Suidae Collectaneis, Partim edita nunc primum, partim Latine reddita, Scholiisque parallelis illustrata, ab Andrea Schotto Antverpiano, Soc. Iesu Presbytero. Antverpiae. Ex officina Plantiniana, Apud Viduam et Filios Ioannis Moreti. MDCXII.
    9 - Franciscus Sweertius (1567-1629) gaf in 1628 te Antwerpen uit: Athenae Belgicae, sive nomenclator inferioris Germaniae scriptorum, qui disciplinas philologicas, theologicas, juridicas, medicas et musicas illustrarunt.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]