387
Quas XXIV dedisti literas, mi frater, accepi et gratias ago ac Mylio2 successum fortunatum precor. Tot negotio moras interponi et tantum posse, qui ipsi male volunt, tristis intelligo.
Voetii3 librum percurri et Tileno4 pauca quaedam exposui, cui noster sermo est barbarus. Miratur inverecundiam hominis plerunque ad rem nihil respondentis. Quid apud vos de libro judicetur, scire cupiam et an quisquam sit, qui respondeat.
Dies jam decem sunt, ex quo in conspectu Rupellae est classis Britannica. Martis die exacto mane hora sexta regis naves adorta est, sed globis ex utraque petiti primum navem satis magnam fulminatricem, deinde duas minores amisere. Rupellenses eodem tempore tres scaphas emiserant, quarum una eversa vectores mersit. Ita tunc discessum. Die sequenti redeunte aestu matutino iterum adfuere cum multis igniariis et aliis aliquot navibus. Igniariae sine ullo usu conflagravere, una globis vulnerata, ut sideret. Videntur Angli ad majorem assultum se praeparare in tempus plenilunii. Interim Rupellae esuritur et ita quidem, ut de plebe multi Anglis inspectantibus dedendam urbem sentiant, postquam prima experimenta animi regii ipsis metum addidere. Mirum quanto impetu nobilitas ex omnibus regni partibus concurrat. In hac urbe plebs satis irritata in protestantes et specialiter in nostrates ut hostium adjutores. Reginae parentis5 et magistratuum studio ac diligentia ab omni noxa inhibetur.
Halsiae6 felix conjugium precor et tuis nostrisque fausta omnia. Mairium7 exspectamus, nisi ipse forte Anglorum abitum. VII Octobris XVIcXXVIII.
Mittimus testimonium et apocham de reditibus.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.