Ex tuis, quas VIII mensis hujus dedisti, frater optime, laetus intellexi secundiorem tuam valetudinem, quam Deus prosperet, tristis saevitiam permanentem adversus remonstrantes, publica caetera medio affectu.
Quod de Buchingamii homicida2 scribis, convenit cum eo, quod ego suspicatus fueram. Est enim facinus dignum ϰαϑαϱῶν ingenio. Rarum est exemplum regis amico mortuo fidem servantis animi prioris. Nam plerunque in aulis τοῦ ϑανόντος ὄλλυται χάϱις.
Screvelio3 pro benignitate gratias ago; et est non aspernanda conditioi sed neminem nunc habeo, quem Lugdunum velim mittere praeter Cornelium4, dque ad ver tantum et puto ei de hospitio prospectum. Mutinensis5 causa rigidis militum moribus laborat, sed puto temperamento locum fore ob preces Galliae. Curiam miror adhuc immitem esse adeo in negotio religionis.
Nuper apud Memmium6 prandens intellexi domum ipsius Scoticae esse
391
originis. Ego eam, in praefatione7 ex conjectura ad Romanos deducere volueram. Itaque omittenda erit illa periodus, quod fieri poterit sine sensus reliqui detrimento.Angli de auxilio Rupellanis ferendo desperant. Itaque Montacutium8, nuper Bastiliani carceris colonum, misere, qui cum cardinali9 ageret. Impositae pacis rationes et jam satis inter eos convenit. Sed regis Britanniae approbatio exspectatur. Ad quem ibit Montacutius rei magnae et sibi lucrosae pararius. Interim induciae sunt in dies quindecim. De Rupella rex ait se nihil audire quidem velle antequam classis Britannica discesserit. Et discedet, ut puto. Sed clam creditur et isti oppido prospectum pactionibus et fratrum Rohaniorum10 saluti et dignitati, etiam ceteris oppidis, quae in iisdem sunt partibus. Sed illa regi parebunt cum suis exceptionibus, Rupella praeter vitam fortunasque et religionem civium nihil servabit. Haec spes omnia hic in urbe tranquillat et protestantes incipiunt jam se in ejus fortis exspectationem componere. Promittit cardinalis hac re confecta se rationem habiturum Mantuani11.
Vale cum optimis parentibus et tua12 tuisque.
Lutetiae XXI Octobris XVIcXXVIII.
Tuus tui amantissimus frater
H. Grotius.