eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1338. 1628 november 16. Aan Willem de Groot1.

    Dum moratur Mairius2, mi frater, iterum ad te per eum scribo, mitto autem narrationem Rupellensem editam3, cum qua fide dignorum literae congruunt. Praeterea cum videam hic nullam spem esse, ut inter librarium et tabularum sculptorem conveniat, in quam rem laboro jam mensem prope, integrum suadentibus amicis mitto ad te et ἀποσπασμάτιον historiae de Grollae obsidio et annexis anni 16274 et eo pertinentes tabulas. Frater Reigersbergiorum maximus5 spem mihi fecit tabulae Bergarum exactioris manu delineatae: cujus ἀπόγϱαφον ad me mittere voluit, sed monebo, ut mittat in Hollandiam. Ea substitui loco editae poterit. Senator Reigersbergius6 itidem spem facit exactioris tabulae ipsius obsidii; ea quoque si obtinetur, erit vice alterius substituenda. Tabula fossae inter Rhenum et Mosam7 erit in formam minorem contrahenda, ut respondeat ceteris tabulis. Omitti poterunt non ornamenta tantum, sed et longius absita loca. Tria castella obsidionis ad Grollam facile conjungi poterunt et typus ille umbraticus castellorum adjungi aut ipsi tabulae obsidionis ad latus, ubi sunt typi. Cetera diagrammata orthographica in unam tabulam compingi poterunt simul cum figura receptuum, ne nimium excrescat numerus tabularum. Nihil tamen rigide praescribo, in distributione ista consuli possunt talium artifices. Sed facta distributione margini historiae asscribendum erit Tabula I. Tabula II. Tabula III. Tabula IV. Tabula V. Tabula VI. Tabula VII. Ipse postea haec margini asscripsi et tabulas numeris notavi. Puto ex usu futurum, ut etiam Belgicis vocabulis non propriis, sed appellativis in tabula Sandflitae et Bergarum addantur aut eodem loco, aut alicubi loco vacante ejusdem significationis latine, ut omni lectorum generi consulamus. Exemplaribus mihi aliquammultis opus

    410

    erit apud vos, hic in Gallia et in Brabantia, nam et inde adjutus sum. Buonus8 pro libro de Iure belli9 mihi dedit ducenta exemplaria, in his sexaginta cartae optimae et ex his sexaginta compacta triginta et ex his triginta duodecim ornatiora, quae proceribus tradi honeste possunt. Hoc scriptum non labore mihi tantum, sed et impendio stetit aliquo. Tamen nihil praescribo, scio non omnia ab omnibus posse obtineri. Explora plurium animos et adjuvante senatore Reigersbergio da operam, ut tabulae quam accuratissime incidantur.

    Vale, mi frater.

    16 Novembris 1628.

    Librarii hic omnes parati sunt dare quae petii exemplaria, sed non reperiuntur hic tabularum sculptores aequo pretio. Ideo cogor haec ad vos mittere.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 812.
    2 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    3 - Het aantal tijdens het beleg verschenen geschriften is zeer groot. Het valt niet uit te maken, over welk het hier gaat.
    4 - Zie no. 1304, p. 371 n. 1.
    5 - Johan van Reigersberch.
    6 - Nicolaes van Reigersberch.
    7 - Fossa Eugeniana; zie no. 1219, p. 234 n. 9.
    8 - De Parijse uitgever, die op 22 april 1628 was overladen.
    9 - In 1625 bij Buon verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 565.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]