13
Dum amicos circumspecto, vir clarissime, quibus obsignatas pridem ad te literas2 et fasciculum ad virum optime de saeculo merentem quemque, ut debeo, facio maximi, Wilhelmum Schickardum, credam, effluunt non dies tantum, sed menses. Interim cum occasio data esset, de Inscriptionibus, quas V.C. Opitius ad nos miserat cum eruditis conferendi, sumsi id audaciae, ut rogarem te, si qua se dat ad ipsum literas dandi occasio, has ut meas patiaris accedere. Salmasius adhuc in Solinianis haeret, quibus absolutis ad Canonas Eliberinos3 laborem vertet. Tibi pro oblata opera gratias agit maximas et si quid est, in quo vicissim esse possit usui, rogat, ne sibi parcas, ita enim te ipsi ex vero descripsi, ut propiore amicitia complecti te desideret. Syllabi, cui obstetricatus es, collector4 optaret aliquammulta huc exemplaria ad librarios transmitti, nam hactenus nulla comparent praeter ea, quae nos comitate tua et D. Lingelshemii accepimus, cum quo pariter tibi omnia precor fausta, ut quos amicitia conjunxit etiam communis fortuna pro meritis respiciat.
Kal. Febr. 1629.