Et regis tui2 virtutibus ex animo faveo, Camerari clarissime et tuis literis eruditissimis unice dilector, quo dulciores mihi fuerunt, quas misisti nuper, quae cum benevolentiae tuae testatione res regis prosperas nuntiabant. Participes earum feci Godofredum3, Rigaltium4, Puteanos5, qui te omnes salutant; ac simul viso quem misisti panegyrico6 tecum judicant tantas esse regis vestri et res et virtutes, ut obtrectatores ipsi ejus meminisse nisi cum summa ipsius gloria nequeant. Felices vos, qui in regis tanti tutelam venistis, per quem sit, ut etiam quae de veteribus praedicata credere antehac formidavimus, nunc plane credantur. Ita ille antiquis pro teste est, secuturis pro magistro. Neque posthac rei militaris documenta tutius quam ex ipsius historia petentur. Quia tamen scire expetis, quid talium librorum sit in locupletissima bibliotheca regia, mitto indiculum, quem hoc ipso die mihi attulit Rigaltius.
Hic pacem tandem cum Anglo habemus, bellum in Languedocia obsesso nunc Privatio, in Italia res adhuc inter bellum pacemque ambiguas.
Vale, vir clarissime, ac in majorum tuorum laudes succresce.
20 Maji 1629.
59
Tuo nomini addictissimus
H. Grotius.