Binarum, quas a te accepi, literarum, vir amplissime, alterae me in morbo cubantem consolatae sunt, alterae jam incipientem revalescere recrearunt. Et ut cum meis bonis rebus tuas quoque tibi nuntiem filium tuum2 sospitem tibi non advenisse modo, sed et in castris agere testes habeo epistolam non unam et vivum testem fratrem3, qui inde castris primum visis huc venit.
Caeterum de Gallicis negotiis parcam tibi scribere, cum uno eodemque in statu res sint, nisi quod rex in propinqua urbe cis biduum exspectatur. E nostris partibus id habemus depulsum jam bis Herembergensem4 ab oppugnatione castrorum eumque parte jam militis e Germania accepta - nondum enim omni, qui ad quindecim millia promittitur - retro Graviam versus digredi, incertum an istius oppidi obsidium agitaturus, cum et pecunia et commeatus aegre suppetant. Castella ad Fuchtam duo Silvaeduci praejacentia, quorum, quod majus, Galli, quod minus urbique propinquius, Angli impetunt, jam, cum haec scribo, in principis Arausionensis venisse potestatem pro certo pono, quia die hujus mensis sexto et decimo jam transita fossa et sub vallum castellorum penetratum erat nec aliud quam cuniculorum vis exspectabatur. Interim et ipsa oppidi fossa transitur actis vineis ea ex regione, qua comes Ernestus5 administrat. Ex ipsa urbe transfugae referunt, quod pridem creditum pulveris nitrati et medicaminum penuriam ingruere: hanc quidem hoc nocentiorem, quod aversus ab urbe Dommela amnis siccitatem, vapores et inde morbos auxerit. Magnis omnium laudibus celebratur principis indefessus et cunctis periculis indeterritus labor nihil extra suam curam patientis. Antea solebat ipse tormentorum sedes, ipse obliquos in urbem accessus invisere; ex quo Herembergensis accessit propius, ipse quot noctibus - ea ad octodecim fuere - cum lectis copiis excubias egit, extra castra insomnis ad quartam post medinoctium horam. Monitus a proceribus, ne tam necessarium reipublicae caput tanto discrimini subjiceret, respondit, quod verum est, cuncta, quae non ipse inviseret negligi aut non qua oporteret sollicitudine et celeritate curari.
Ad Mylium6 tuae, ut recte curentur, operam dabo. Camdeni7 extra Elisabetham8 nihil est historicum, nisi quod in accuratissimam, quam dedit Britanniae
82
descriptionem9, obiter incurrit. Sed Baconi10 habemus librum sane magno judicio scriptum de rebus Henrici VII11. Ab Arausione nihil novi.Vale, vir excellentissime, et te tuosque meae ac meis non minus quam mihi cordi esse crede, a quibus omnibus salutamini.
26 Iulii, 1629.