Iamdudum debitor tibi sum, clarissime Camerari, pro suavissimis literis, in quibus multa sunt, quae me summopere delectant: tuus in me amor indefessus, scriptionis tuae nitor atque elegantia, res deinde quae narrantur mihi gratissimae veneratione regis maximi2, in quo certant laus bellica et consiliorum prudentia. Respondere cunctantem, dum aliquid dignum exspecto, quod hinc vobis renuntietur, occupat novum tuum beneficium, graphica omnium eorum, qui in regnorum fabula primas, secundas, tertias agunt descriptio. Utinam sicut princeps Arausionensis fecit, ut crescat de se loquendi materia, tantundem illi faciant, qui partem habent aliquam in eo quod Europae testat libertatis. Rex certe Galliae non segniter suo fungitur officio, cujus jussu Forcius3, dux vetus protestantium religionis, ad Alpes proficiscitur habiturus sub se quindecim peditum, duo equitum millia, tutandis Segusiis et his quae Mantuanus4 tenet, si imperator5 et Hispanus6 in belli consiliis perstent; Sabaudus7 plane stat a rege Galliae. In Rhaetiam et Estraeus8 parata reperturus apud Helvetios sex millia militum conscripta regis pecunia, totidem Veneta et alia totidem Helvetica. Optant boni omnes, ut frigusculum, quod inter reginam matrem9 et regium fratrem10 exortum est, commode sanetur, ut liberatus internis curis regis animus ad externa se securius vertat.
Haec sola erant, quae hic habebamus. Si quid posthac regi vestro feliciter evenerit, scito neminem esse, qui libentius id praedicet. Resalutant te amici omnes.
Vale, vir doctissime et tuo nomini respondens.
5 Octobris 1629.
ὁ Φιλοϰαμεϱαϱιώτατος
H. Grotius.