Binis tuis literis responsum debeo, Camerari doctissime, quas et ob affectum in me plurimi facio et ob egregia gentilitiae eruditionis indicia. Non tantum eum, quem mihi commendasti in amicorum censu habeo, sed illud etiam tibi persuadeas velim nihil esse in meis positum viribus, in quod non perpetuo tibi summum jus sit futurum. Gratum habeo munus, effigiem viri amplissimi parentis tui2, nihil sane degenerantem a majorum claritudine. Simul eam vidi, expressit mihi et gratulatio de honore eo, quo fungitur quemque suis ornat virtutibus, et reverentia, qua semper Camerarios colui, hoc epigramma:
Ille ego tot libris celebrati nominis haeres, Non semel expertus sortis utranque vicem, Ista mea est, Batavi, vobis ego Regis imago Qui dignum quicquid Regibus unus habet.Ita enim de rege vestro3 ex animo sentio, Deumque veneror, ut ea ipsi consilia aspiret, quae maxime futura sunt ex usu Christiani orbis.
Hic rerum paulo melior apparet facies, persuaso fratre regis4 ut in patriam redeat, id est in congruentem naturae suae locum, quomodo piscis incommode in littore jactatus mari se reddit. Aurelianum illi sedes futura creditur, usque dum securitas ipsius plenum robur acceperit. Hac sente educta, quae firmos gradus moliri Galliam non patiebatur, omnia fortia pro Mantuano5 exspectanda sunt. Sed in bellumne diuturnum res sit proruptura, an desitura in celerem pacem, melius Rusdorfius6 dixerit, qui ut est animi perspicacis omnia explorat:
τὰ ť ἐόντα, τὰ ἐπόμενα, πϱὸ ť ἐόντα7.Laetatus sum ejus colloquiis et vellem omnia ipsi ex voto succederent. Amo eum hoc magis, quod vestri amantem comperi.
Vale, vir clarissime.
Lutetiae 12 Ianuarii 1630.
Tui nominis observantissimus
H. Grotius.