S.P.D. Magnifice et Amplissime vir, Iohannes Miegius2 quo reddente has accipies, patrem habet Georgium Miegium3, reipublicae nostrae consulem, virum non modo natalibus et opibus avitis, sed et iustitia caeterisque virtutibus, honoris illo apice dignis, apud nos inclytum. Is oravit me, quod pro meritis in me plurimis impetrare poterat, ut filium, honestissimum iuvenem, tibi, vir maxime, cuius de benevolentia erga me nescio unde cognoverat - nam ego quidem illam in tacito sinu mihi gratulari potius, quam aliis gloriose iactare soleo - commendarem, sed non nisi hactenus, ut, quod citra boni publici moram fiat, ad alloquium, aut conspectum saltem, ipsum admittas. Nec urbem vidisse putatur, qui non et illustrem illam in urbe, vel potius in orbe gemmam. Iniuria virtutum fuerit humanitatem tuam, quam ultro bonis omnibus optimus ipse praestare soles, multis precibus exambire. Caeterum istas commendandi partes eo suscepi lubentius, quod simul occasio daretur, insinuandi tibi pagellas illas, quae hactenus in Iustino meo4 sunt excusae. Lente procedit opus et malignitate typographi et vero - nec enim diffiteri debeo - mea quandoque culpa, qui subinde, quae mea est infelicitas, a studiis ad frivolas occupatiunculas nescio quas invitissimus abducor.
Instituti mei rationem tibi Robertinus5 credo meus explicavit; et ego nunc amplius, cum tibi, tum Salmasio6, hoc est incomparabili illi consulum in republica litteraria pari explicarem: ut vestrum iudicium arbitriumque, cui me meaque omnia animo volentissimo submitto et permitto, seu calcar mihi sit ad progrediendum, seu fraenum, ut subsistam et desistam; nisi is, qui has reddet, in procinctu iam staret et calamo pausam imperaret. Verum prima quavis occasione id faciam. Interim hoc tantum obnixe submisseque rogo, cum ipse digneris pagellas illas obiter inspicere: tum etiam illi magno Salmasio cum officiosissima salute legendum transmittere quod adieci exemplar alterum. Quod si subnotare quaedam obelo digna non gravaremini - improbum sit id petere, sed tamen sperare audeo - maximum id beneficium mihi fuerit et publice suo loco praedicandum. Eam enim ingenuitatem, quod hactenus feci, deinceps quoque praestabo, ut per quos profecerim, non fatear modo, sed et profitear glorierque.
Vale, vir summe.
10 Iul. 1630.