Opitii2, quem mihi commendaras, Lingelshemi optime, et ingenium et eruditio et mores, quantopere mihi se probent, haud facile dixero, sed tu ex te de me judicium facito, nec falleris3. Vereor, ne hoc arrogantius sit, sed dicam tamen recordari me summa cum voluptate, quae nobis fuerit jam a multo tempore et studiorum et judiciorum germanitas. Hoc tamen4 dolet, quod viro tali et amico, quod summum est, tuo, non potuerim rebus ipsis ostendere, quanti eum facerem. A doctissimo Berneggero5 per6 literas et Iustini historiarum7 partem accepi,
251
placet specimen; cujus compar Salmasio8 servo, brevi heic futuro, nisi improvisum quid spem ab ipso nobis factam interceperit.De publicis addo nihil. Vix quicquam est quod narrare libeat et si quid est, Opitius ne haec quidem ignorat.
Tibi tuisque omnia opto quam secundissima.
Lutetiae, 22 Augusti 1630.
Tua amicitia glorians
Hugo Grotius.