Vehementer miror, miror inquam vehementer, me post tot percunctationes non posse scire, quid fiat de Iure belli ac pacis2. Impediturne evulgatio, an ipse librarius3 alia agit aut quid rerum est? Interpellor quotidie et quod dicam non habeo. Hoc igitur primum sit.
Nunc ad literas tuas, mi frater, datas 23 Septembris venio. Multum refert, quo casurae sint hae molitiones ecclesiasticorum; nam proceribus aut vincendum aut serviendum in perpetuum. De toto imperio agitur. Volunt ipsi in magistratus censuram exercere, ipsorum judiciis eximi cupiunt. Hoc jam plus est quam ex aequo incedere. Non omittes, spero, cum admonitione per amicos, qui primi venturi sunt mittere annotata ad gravamina quae vocant4. Tileni5 cogitationes satis extemporarias, quia in festinatione momentum erat non leve, puto jam videris.
Groningani sapiunt. Quid vero Frisii? an quam domi defendunt auctoritatem foris opprimunt? De Petro nostro6 beas me; pergat modo, nos illi non deerimus. Scire cupiam, an Cunaeus7 perfectam aut affectam habeat emendationem, interpretationem, et illustrationem Iosephi, quam diu ab illo promitti intelligo, aucupandae famae, an serio, discere exopto. Petavius jesuita in editione Iuliani in illius
271
veterem praefationem invectus est8. Nuper in sermonibus cum Bignono9 dixi vidisse me aliquando Dialecticam Stoïcorum, editam in octavo10, in Germania ut puto, sed editoris nomen exciderat. Eum librum, sicubi reperire poteris, mihi eum velim mittas in gratiam viri, cui debeo plurimum.Marchio Spinola11 haud dubie Genuae exspiravit. Imperat ejus loco Marchio Sanctae Crucis Hispanus12, et, ut puto, oppidum Casale tenet. Arcem Toirasius13 usque ad exitum induciarum, quae tandem acceptae sunt ab Hispanis. Nulla spes videtur eam servandi, si pax coëat, quod omnino futurum videtur. Multi exspectant, ut sequantur munimenta, aut eam ad tempus Imperator14 teneat. Rex aegrotavit duplici tertiana et convaluit sudore.
Vale, mi frater, cum amicis omnibus.
4 Octobris 1630.
Curandae posthac literae ut nunc factum per Bunckium15 donec redierit Langeracensis16. Tunc videbimus. Doce me quid agatur in negotio ecclesiastico Rotterodamensi et siqua acta exstant, ea quoque data occasione quaeso transmitte. Borrii historiam Silvaducensem17 simul exspectabo.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.