278
Recte mihi redditae sunt, mi frater, per homines legati Langeracensis2 tuae literae, quas 7 Octobris per tabellarium dedisti. Nec multo post alias, quas 3 Octobris dederas, conjunctas cum paternis per Hosthusium3, qui et historiam brevem cum tabulis attulit obsidii Silvaeducensis, et ea quae ad Smoutium4, pastores Rotterodamenses5, et Gravaminum refutationem6 pertinent; pro quibus omnibus gratias habeo.
Perplacent annotata ad gravamina et monitio ad magistratus. In libro Institutionum7 puto scribendum ‘ingevoert by Hertogh Willem in den Iaere 1440’ omissis illis de Imperatore8 tanquam ad rem non pertinentibus, aut id si fieri non potest, omisso Caroli9 nomine et reposito numero 1464. De praefatione dubito. Vix enim quid a me dici potest quod non male excipiatur. Exspectabo amicorum consilium an scribendum et quid.
Tilenianorum exemplaria10 aliquot per amicos exspectabimus; item Borrianae historiae de Silvaducis11 et si quid simille. De Iure belli ac pacis12 rogo inquiras; neque enim in catalogo exstat, ne inter promissos quidem.
Spinolam mortuum jam constat 23 Septembris non longe ab oppido Novio13. Galli ostendunt velle se fortunam belli tentare de arce Casalis intra dies quindecim posteriores hujus menses. Imperant per hebdomadas Schombergius14, Forcius15, Marillacus16 cum potestate etiam pacem faciendi, ad quam omnia inclinare video, minus tamen ex gloria Gallorum.
279
Puto monuisse me nuper existimare me ex usu meo fore, ut Antiquitas Reipublicae Batavicae etiam Belgice recudatur17. Maistresatius18, pastor Carentonensis, nuper, cum mentio incidisset literarum, quas Genevenses et Helvetii ad nostros scripserunt19, dixit se inconsultis factum et decipi longe positos. Consilia pacatiora requiri.
Valckenburgia20 non ante tres hebdomadas ab Arausione discedet huc ventura. Distinetur adhuc negotiis privatis.
Vale cum optimis parentibus, tua21, tuisque et nostris.
18 Octobris 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.