283
Injuriam nobis fecit, mi frater, Caesius2, quod opus a tam multis exspectatum tam diu trahit, majorem, quod rei ad nos pertinentis tam diu nos ignaros esse patitur. Rogo urgeas, ut sciamus, quo in statu res sit et an non aliunde clancularium aliquod accesserit impedimentum.
Miror quo res illa Rotterodamensis3 evasura sit. Illud displicet, quod magistratus videntur senatui diffidere, in cujus auctoritate summa rei vertitur. Nam eo tandem veniendum erit.
De Iosepho4 rogo memineris et de Phaenissis nostris5 et siquid habes πεϱὶ τοῦ διφυοῦς.
Groninganis unde tantum sapientiae? An Amstelodamenses operam adhibuerunt, ut recte se illi haberent? Utinam idem nunc in Zelandia fiat, Trajecti et Transissalam. Nam de Geldris et Frisiis videntur res comploratae.
Aula huc redit. Rex ipse putatur circa Aurelianensem agrum substiturus. Fertur Stella ab Helvetiis. Pax facta videtur, sed conditiones premuntur adhuc, parum, ut creditur, Gallis honorificae. Praeterea prudentia opus est, ut sine seditione solvatur exercitus.
Falcoburgica6 nondum advenit.
Et nunc quidem nihil habens amplius commendabo tibi officium salutationis ad tuam7 et parentes, simulque has ad Medium8 literas.
25 Octobris 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.