Non est, vir maxime, ut importunitatem commendatitiarum mearum accuses, quod subinde tibi salutatores incommodos obtrudunt. Nam etsi nullus eos commendarem, venturi tamen et ambitiose tuum alloquium appetituri erant. Quin potius ἑλϰυστιϰὸν illud tuum accusa, quod ex orbe meliori nobiliora pectora et intelligentia tantorum virorum attrahere solet. Ex quorum numero hic etiam est Albertus Sebisius2, nobilis Silesius, et, in quo ad conciliandum ei favorem tuum
287
aliquid esse momenti crediderim, illius Opitii3 tui vel nostri potius, et civis et amicus. Qualis is sit scribere nihil attinet; ipse se tibi pinget, si, quod obnixe rogo, propius ad familiaritatem aut certe notitiam eum admiseris. Hoc tantum dico, ingenium eius, si quid iudico, praestans in Iustino meo4, non uno loco mihi profuisse idque subinde, quae mea ingenuitas est, in notis profiteor. Eius operis speciem, priora folia, proxime mittere sum ausus5 et nunc plura submitto, quotquot scilicet hactenus excusa sunt. Nam lento valde gradu procedo, cum aliae subinde curae et occupatiunculae studia interpellent. Impudentia fuerit insignis, abs Te publicis tanti momenti negotiis implicato petere, ut ista legere et sub censuram vocare velis. Quod si tamen ea, supra mei voti audaciam, obiter et conniventibus oculis inspicere dignareris, equidem valde mihi gratularer, si me non ipse quidem - nolim enim nimis in commoda publica peccare -, sed per filium6 saltem, tanti patris γνήσιον - vidi cum admiratione descripsique carmen eius Opitio inscriptum - certiorem faceres, quid in iis non dico probes, nam mihi ipsi, cum iam ut iudex, non ut autor ea lego, vix quicquam probatur, sed quid potissimum improbes: ut signatos a7 te scopulos, deinceps hoc cautius declinem. Quod beneficii conciliante te forsan etiam a magno illo Salmasio8 sperare licet, cui exemplar alterum per tuos reddi eundemque verbis meis quam observantissime salutari cures oro.V. 10 Nov. 1630.