eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1570. 1630 [december 31]. Van P. de Groot1.

    Tot benefacta, Pater semper venerande, recoepi.
    Ut nunquam satis haec
    tua facta rependere possim, Imo ista ut nunquam numero comprendere possim. Illa tamen potius numerarem saxa Timavi2

    305

    Et magni potius numerarem sidera coeli. Nunc igitur quid agam? Videar ne ingratus eorum Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem Dum vehet amnis aquas, animo haec inscripta tenebo. Ante lupos haedi rapient vitulique leones, Delphini pisces fugient aquilaeque columbas, Flamma per incensas citius sedetur aristas Fluminaque ad fontem citius quoque sint reditura, Quam tua facta animo vel mente excludere vellem. Ad studium cupio tam magnam impendere curam, Dicar ne indignus tam docto patre creatus.

    Tuus obedientissimus filius
    Petrus Grotius.

    In dorso schreef Grotius: eynde 1630. P. de Groot.

    Verderop staat nog: Tot.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, coll. Pap. 2.
    2 - Riviertje in Istriƫ met veel bronnen.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]