Cl. Salmasio H. Grotius.
Nova scribendi causa mihi Berneggerus2, et hae Iustini paginae consequentes iis, quas antehac et nescio, an non bis, miseram3. Si ita est, excusabis, vir maxime, nimiam diligentiam, si qua in rebus, quae te attinent, nimia esse potest. Rogat Berneggerus et priora et haec perlegas, si modo id graviora negotia permittunt, ut, siquid alicubi aut emendatio aut explicatio aberrat, id ex tuo monitu in mantissa corrigatur. Ego, quia ita viri meritum est, idem precarer, nisi magis quam ille tuorum laborum conscius vererer, dum minora curo, majoribus moram facere. Contentus ero hoc rogasse, ut quod rogamus facias aut rogantibus ignoscas.
Vale.
Id. Martiis MDCXXXI.