eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1624. 1631 april 24. Aan Willem de Groot1.

    Quae nuntias frater, 14 mensis hujus sunt ea quidem talia, ut homini de patria bene merito, tam male habito omnem possint adimere patriae memoriam. Sed de his uberius disserere nolo, quod cogitationes et consilia nostra ex uxore sis intellecturus, quae jam hodie ad vos abit2.

    Hic quoque res nondum tranquillae sunt. Regina mater3 non negat tantum, sed pernegat abire Compendio metuens, ne semel abducta abducatur longius. Is, qui libellum supplicem fratris regii4 senatori obtulerat5, ut ad parlamentum de eo verba fierent, in custodiam datus est anxia cardinalis6 cura, nequid ipsi noxium dispalescat. Idem parlamentum hodie repetivit deliberationem, quid de

    383

    edicto regis adversus fratris senatores7 faciendum esset. Quae dictae sunt sententiae huc tendunt, inquirendum verane sint quae in eo edicto narrantur, neque sine causae cognitione statuendum quicquam, quod haeredem regni vel per consequentiam laedat. Id aegre cardinali est et creditur tracturus regem in parlamentum, ut sui numinis conspectu has nubes dissipet illa intonans ex motu proprio et plena scientia. Fratrem regis in Belgicam Hispaniensem ire rumor est. Pecunia ipsi hinc negatur. Restat, ut Hispanus suppleat.

    Vale cum optimis parentibus, tua8 tuisque.

    24 Aprilis 1631.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 839. Antw. op no. 1618.
    2 - Vgl. no. 1627, p. 385 en n. 4 aldaar.
    3 - Maria de Medici.
    4 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    5 - Michel Roger; vgl. Mercure François XVII, p. 183 en p. 170.
    6 - De Richelieu.
    7 - Zie Mercure François XVII, p. 147 vv.
    8 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]