eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    392

    1633. 1631 mei 10. Aan J. Crellius1.

    Reverendo summaeque eruditionis ac pietatis viro

    Ioanni Crellio.

    Libro tuo2, quo ad eum, quem ego quondam scripseram3, eruditissime Crelli, respondisti, adeo offensus non fui, ut etiam gratias tibi tunc intra animum meum egerim, nunc autem et hisce agam literis, primum quod non tantum humane, sed et valde officiose mecum egeris ita, ut queri nihil possim, nisi quod in me praedicando modum interdum excedis; deinde vero, quod multa me docueris partim utilia partim jucunda scitu, meque exemplo tuo excitaveris ad penitius expendendum sensus sacrorum librorum. Bene autem in epistola tua, quae mihi longe gratissima advenit, de me judicas non esse me eorum in numero, qui ob sententias salva pietate dissentientes alieno a quoquam sim animo aut boni alicujus amicitiam repudiem. Etiam in libro de vera Religione4, quem jam percurri5, relecturus et posthac6, multa invenio summo cum judicio observata. Illud vero seculo gratulor, repertos homines, qui neutiquam in controversiis subtilibus tantum ponant, quantum in vera vitae emendatione et quotidiano ad sanctitatem profectu. Utinam et mea scripta aliquid ad hoc studium in animis hominum excitandum inflammandumque conferre possint! Tunc enim non frustra me vixisse hactenus existimarem. Liber de veritate Religionis Christianae magis ut esset nobis solatio quam ut aliis documento scriptus, non video quid post tot aliorum labores utilitatis afferre possit, nisi ipsa forte brevitate. Si quid tamen in eo est, quod tibi tuique similibus placeat, id mihi supra spem eveniet. Libris de Iure belli et pacis7 id praecipue propositum habui, ut feritatem illam, non Christianis tantum, sed et hominibus indignam, ad bella pro lubitu suscipienda, pro lubitu gerenda, quam gliscere tot populorum malo quotidie video, quantum in me esset sedarem. Gaudeo ad principum quorundam manus eos libros venisse, qui utinam

    393

    partem eorum meliorem in animum suum admitterent. Nullus enim mihi ex eo labore suavior posset fructus contingere.

    Te vero quod attinet, credas rogo, si quid unquam facere possim, tui aut eorum, quos singulariter amas, causa, experturum te, quanti te tuo merito faciam. Nunc cum aliud possim nihil, Dominum Iesum supplice animo veneror, ut tibi aliisque pietatem promoventibus propitius adsit.

    Lutetiae, 10 Maji 1631.

    Tui nominis studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Bibl. Gem. Rotterdam, coll. Rem. Kerk, Varia mss. maxime Polonica, cat. v. hss. no. 527. Gedrukt Epist., p. 103; Ep. eccl., p. 763; Pauli Colomesii ... Opera, Theologici, Critici & Historici argumenti ... edita curante Jo. Alberto Fabricio, Hamburgi MDCCIX, p. 505; Johannis Crellii Franci Operum Tomus Quartus Scripta ejusdem Didactica & Polemica Complectens (Bibliotheca Fratrum Polonorum quos Unitarios vocant) Irenopoli Post annum Domini 1656, p. 232. De tekst in Crellii Op. vertoont enige onbelangrijke afwijkingen van die der beide andere genoemde uitgaven; zij betreffen voornamelijk de woordschikking. Ik heb de tekst der Epist. aangehouden, op één uitzondering na: penitius i.p.v. penitus; geadresseerde is de Duitse sociniaanse theoloog Joannes Crellius (1590-1633).
    2 - Ad Librum Hugonis Grotii, Quem de Satisfactione Christi adversus Faustum Socinum Senensem scripsit, Responsio Johannis Crellii Franci Ecclesiae Racoviensis Ministri. Racoviae 1623; Johannis Crellii Franci Operum Tomus Quartus, p. 1 vv. Zie ook III no. 1105, p. 78.
    3 - Defensio fidei catholicae De satisfactione Christi Adversus Favstvm Socinvm Senensem: Scripta ab Hvgone Grotio. Lvgdvni Batavorvm Excudit Ioannes Patius, Iuratus & Ordinarius Academiae Typographus, Anno 1617. Zie ook Johannis Crellii Franci Operum Tomus Quartus, p. 1 vv. Ter Meulen-Diermanse, nos. resp. 922 en 926.
    4 - Sensvs librorvm sex, qvos pro veritate religionis Christianae Batavice scripsit Hugo Grotius. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Iohannis Maire MDCXXVII; Ter Meulen-Diermanse, no. 944. Voor de Parijse uitgave van hetzelfde jaar: ibid., no. 945.
    5 - Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 946.
    6 - Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 947.
    7 - Ter Meulen-Diermanse, no. 565; voor de Amsterdamse herdruk van 1631: ibid., no. 567.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]