Barones Warthoni2, mi frater, ex illustrissima apud Anglos familia hic dum sunt, ita amicitiam meam percoluerunt, ut eos non possim non et amare singulariter et mihi optime volentibus bene velle vicissim; quod ut re ostendam, volui eos
416
in tuam notitiam introducere, ut siquid se offerat in quo gratum ipsis facere possis, arripias occasionem et mei causa et ipsorum, qui et literas et virtutem bona fide amant et aliquando - ita pollicetur familiae claritas et necessariorum summa gratia atque auctoritas - inter primores futuri sint suae patriae, cum qua scis quam multa nostrae sint communia.Vale cum tuis quam dulcissime.
5 Iulii 1631.
Tuus tibi obligatissimus frater
H. Grotius.