eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1664. 1631 juli 24. Aan M. Opitz1.

    Nunc demum, clarissime Opiti, me vitae in carcere actae non poenitet, cum video illius aerumnae meae fructus te tam fideli interprete quam felici poeta ad populum populorum principem pervenire. Minime mihi blandiri solitus illud tamen opus meum semper minime contemsi ideo, quod cum in materia versetur omnium

    427

    optima, ad eam tractandam rationes dilegi, quas optimas existimavi. Nunc autem etiam qua parte meum est illud opus, multo plus quam antea placere mihi incipit, ex quo Germanicae gravitatis more cultum procedit. Non tantum tibi Germanos tuos debere arbitror, qui quae a me collecta sunt, alibi saltem sparsa legere poterant, quantum ego debeo, qui tuo munere Germaniae, antiquae parenti nostrae, innotescam. Elegantiam et nitorem ubique miror nec ex alio libro Germanice loqui aut facilius discam aut lubentius.

    Pro hoc beneficio quid tibi optem melius quam ut brevi patriam tuam videas, si non florentem, ut olim, certe ab illis saevis belli fluctibus liberam et positis, quae prava religio gignit, odiis, magis magisque se componentem ad illam veram, cuius fructus sunt pax et dilectio.

    Ego vero si quid unquam facere tibi gratum potero, id te crede et veteribus meritis et huius novi honoris mihi habiti iure posse impetrare.

    Salmasius noster2 in academiam Lugdunensem vocatus haeret adhuc Divione. Putatur huc brevi venturus, quod si est, non patiar illum tui esse immemorem.

    Vale, vir eruditissime.

    XXIV. Iulii MDCXXXI.

    Tuo nomini addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Reiffenscheid, Quellen I, p. 470. De dichter Martin Opitz, geboren in Silezie in 1597, stond sedert 1626 als secretaris en hoofd der geheime kanzelarij in dienst van burggraaf Karl Hannibal zu Dohna. Hij maakte in 1630 een reis naar Parijs, waar hij in nauw contact met Grotius kwam. In 1631 deed hij Grotius' Bewys Van den waren godsdienst (Ter Meulen-Diermanse, no. 143) in het Duits vertaald het licht zien onder de titel Hugo Grotius Von der Wahrheit der Christlichen Religion Ausz Holländischer Sprache Hochdeutsch gegeben. Durch Martin Opitzen. In Verlegung Dauid Müllers. Opitz stierf in 1639 te Dantzig.
    2 - De Franse klassiek-filoloog Cl. Salmasius.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]