eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1680. 1631 september 26. Aan Willem de Groot1.

    Quantum memoriae viri incomparabilis Iacobi Augusti Thuani2 debeamus omnes, mi frater, nemo te scit rectius neque vero ignoras, quantum me semper

    441

    amaverit filius hic ejus natu maximus, Franciscus Thuanus3, ad quem Silvam4 a me scriptam meministi cujusque beneficio libris mihi emtis hactenus nullis opus fuit. Quare etsi scio te per te praestiturum omnia, quae tam illustribus viris debentur officia, tamen hoc quoque epistolio rogare te volui, hoc ut meo debito te exsolvendo delegari patiaris. Erit id et mihi pergratum et tibi apud Gallos non minus quam populares magnificum. Exiit jam e parlamento factus libellorum supplicum magister magna cum spe futurum, ut olim legationibus, ad quas paratissimum ingenium habet, admoveatur. Et praesagire videor mihi posse futurum, ut in ipsa nostra patria, quam vere amat, regia vice fungatur.

    Vale, frater dulcissime.

    26 Septembris 1631.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 842.
    2 - De historicus Jacques Auguste de Thou (1553-1617).
    3 - François Auguste de Thou, geb. in 1607 en in 1642 onthoofd.
    4 - Hvgonis Grotii Silva. Ad Franciscvm Avgvstvm Thvanvm, Iac. Avgvsti F. Lvtetiae, Ex Officina Rob. Stephani. MDCXXI; Ter Meulen-Diermanse, no. 137.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]