eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1694. 1631 november 19. Aan Willem de Groot1.

    Uxor per literas te rogat, mi frater, ut tot laboribus in rem nostram insumtis et hunc addas, ut quam fieri celerrime poterit numerari tibi facias pecuniam annui reditus ad vitam, ut vocant, tum ejus quem Alcmariae, tum ejus quem Hagae habemus, pecuniamque in Zelandiam mittas ad sororem Bloncquiam2. David Reigersbergius3 has ad fratrem senatorem4 literas misit, quas mihi clausas dedit. Vereor, ut satis recte mentem meam perceperit.

    456

    Mihi constitutum est discedere ex his regionibus potius - quae libertas eripi mihi nequit, ut hic res sunt - quam latitare. Ista enim mutatio et de innocentiae opinione multum detraheret et fautoribus demeret animum. Caeterum an hic manere an in aliam urbem transire debeam, delibero eaque de re paratus sum audire benevolentum consilia.

    Mitto tibi quaestiones, ad quas trium celebrium iurisconsultorum velim habere responsum. Inter eos siquis sit ex consilio principis5, nihil erit nociturum. Sed eos, qui advocati sunt civitatis Rotterodamensis praeteriri rectius arbitror, ut a civitate consulti - quod futurum spero - id quod jus est respondeant. Addidi particulas e Privilegiis et quae urbis senatus decrevit post me captum. Sententias et Edictum proscriptionis de tuo his addas velim. Nam ego non habeo. Possunt haec fieri ignaris iis, qui nimium sunt formidolosi, qui multum metuo, ne suo timore recta consilia corrumpant.

    Uxori6 et liberis tuis fausta omnia.

    19 Novembris 1631.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 842.
    2 - Maria's zuster Suzanna, sinds 1622 weduwe van Dr. Anthonie Bloncke.
    3 - David van Reigersberch, broer van Maria. Hij werd lid van de rekenkamer van Zeeland en gecommitteerde raad wegens Veere.
    4 - Nicolaes.
    5 - Prins Frederik Hendrik.
    6 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]