eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1732. 1632 januari 19. Aan M. Ruarus1.

    Quas ad me in Galliam destinaveras literas, Ruare doctissime, eae me in patria deprehenderunt, quo veneram amicorum vocatu existimantium et tempore et meae in patriam fidei haud dubiis experimentis mitigatos esse animos eorum, qui per nostram ruinam in potentatum reipublicae viam sibi fecerant. Sed vix me his in locis posueram, cum magnas video illius tempestatis superesse reliquias, quibus difflandis an pares sint futuri qui aequiora sequuntur consilia, exitus in incerto est. Ego vero sive hic sive alibi sum futurus, vivam tui amans et2 reverens, et si eos videro, quos jam commendasti3 aut quos in posterum es commendaturus,

    12

    dabo operam, ut cognoscant valere apud me et auctoritatem tuam et cultum Polonici nominis. Quando vero tam benigne te offers, utar beneficio teque mihi sumam adjutorem, hae ut literae ad doctissimum Crellium4 curentur, cujus scripta5 quo magis lego hoc facio pluris. Tu vicissim si quid est, in quo utilis tibi esse possum, utere jure tuo atque impera.

    Vale, vir praestantissime.

    XIX Ianuarii MDCXXXII6.

    Tuo nomini addictissimus
    H. Grotius

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 105; Ruari Ep. select. centuria I, p. 162. Antw. op IV, no. 1696. Over geadresseerde zie IV, p. 364 n. 2.
    2 - De lezing der Epist.; de Ruari Ep. select. centuria heeft ‘ac’.
    3 - Vgl. no. 1696 (dl. IV, p. 458).
    4 - Joannes Crellius; zie IV, no. 1696, p. 458 n. 1.
    5 - Vgl. bijv. IV, no. 1633, p. 392 n. 2 en no. 1696, p. 458 n. 2.
    6 - Schrijfwijze datum volgens Ruari Ep. select. centuria.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]