eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1738. 1632 februari 6. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Recte conjicis, vir illustris, me in mare hoc, ad quod redii, satis adhuc fluctuum reperisse. Neque vero non id provideram, sed tamen paulo plus animi in iis, qui aut boni sunt aut satis boni, me reperturum speraveram. Nunc video plerisque

    18

    loquendi libertatem ademtam, malorum, quae nobis evenerunt, memoria. Itaque incertus sum etiam nunc, haerere adhuc debeam apud eos, quibus non ingratus sum hospes mentem aliorum meliorem opperiens, an alio transferre sedes, quo non inhonestis conditionibus vocor.

    Res Suecorum regis2, adeo prosperae, ut etiam desidem tam diu palatinum3 in spes novas erexerint, - ivit enim in quondam sua nostro equitatu comitatus - omnium etiam belli mala maxime sentientium aures ad de induciis sermones occlusere ita ut, qui nuper Hagae fuit Rubenius4, tantum non delusus abierit.

    Non est dubitandum, quin occasio regi vestro5 nata sit partem aliquam viciniae sub tutelae nomine sibi adsciscendi, quod jam de Lotharingia satis feliciter successit: ituro longius exemplo per eos populos, qui ob Romanae religionis studium, Gallo quam Sueco potius se sunt credituri. Sed, ut dicis, par est metus, inter hos duos reges non ita diuturnam fore concordiam, cum eadem cupiant, sed sibi uterque.

    De filio6, quem legum studio destinasti, non mediocriter gaudeo restitutum in viam, de qua prope decesserat. Amo illum et ob probitatem animi et ob ingenii felicitatem; praeterea quid est, quod non tua causa velle debeam? Itaque feci, quod exigis, et quod praesens solebam, nunc scriptis ad ipsum literis7 calcar ei ad illum cursum addidi σπεύδοντα ϰαὶ αὐτὸν ὀτϱύνων8.

    Si qua in re alia tibi tuisve utilis esse possim, scis, quis fuerim semper, quis nunc quoque sim. Matronae9 tuae ac liberis tecum omnia felicissima exopto.

    Amstelodami, 6 Febr. 1632.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 105; Ep. ad Gallos, p. 282.
    2 - Gustaaf II Adolf.
    3 - Frederik V van de Palts, de Winterkoning; zie III, p. 67 n. 9.
    4 - Peter Paul Rubens; zie voor zijn bezoek aan Den Haag Le Vicomte de Caix de Saint-Aymour, Notice sur Hugues de Groot (Hugo Grotius) suivie de lettres inédites, Paris 1884, p. 63 n. 1.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Louis Aubéry du Maurier.
    7 - No. 1739.
    8 - Homerus Ilias VIII, 293/4:
    ...... τὶ με σπεύδοντα ϰαὶ αὐτὸν
    ὀτϱύνεις;
    9 - Renée de Jaucourt de Villarnould, met wie Du Maurier in 1622 in tweede echt gehuwd was.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]