Inter ea, quae Lutetiae cum dolore meo reliqui, tu quoque es, nobilissime iuvenis, cujus studia si tantum a me utilitatis accipere potuissent, quantum illis ex animo favebam, habuisses in me maximum adjutorem. Sed ipse multis adversis meis in oblivionem prope adductus eorum, quae in rebus secundis didiceram, nihil fere habeo reliqui, quam ut faciam, quod solent in stadio spectatores, teque et tui similes, quos paucos admodum novi, bene quamvis currentes voce insuper instigem. Id feci dum licuit, facio nunc quoque ac te hortor quantum possum amicus tibi a patre2 datus, ut ad bonas literas et sapientiae studia tam feliciter hausta, iuris quoque tum universi tum praesertim patrii cognitionem adjungas; qua re nulla est alia, quae nobiles magis deceat. Neque enim in foro tantum, sed in republica
19
versanti plurimum expedit, quin saepe et necessarium est leges ac mores nosse. Scis senatorios Romae viros de jure respondisse. Haec est scientia, quae Gallis cancellarios dat et custodes sigillorum. Tot illa parlamenti lumina hac praecipue parte censentur. Neque est, quod religionis tuae professio honorum adipiscendorum desperationem tibi injiciat. Nam praeter illa loca, quae non uno in collegio vestrae communionis hominibus servantur, etiam frequentes regis3 cum protestantibus societates aliquem semper ita sentientibus ad negotia et legationes dabunt. Quae spes si fallant, tamen meministi legere domum iurisconsulti oraculum quoddam esse civitatis.His monitis vota addam, ut tibi tuisque omnibus prospere cuncta succedant.
Vale, clarissime iuvenis, nosque ama.
6 Febr. 1632.