Rogo, mi frater, ad tot tuos pro me labores et hunc adjungas, ut qui apud vos sunt libri mei ad jus aut Romanum aut nostrum pertinentes et siquid est chartarum ejusmodi seponas, ut extra magna volumina puta Corporis Iuris, Bartoli, Baldi, Iasonis, Castrensis2 et Criminalia mihi prima occasione mittantur. Cum
24
enim non tam rei faciendae quam temporis fallendi causa constituerim copiam mei consulentibus facere, scis nihil praestari posse sine tali supellectile.Patrem en matrem3 meo nomine salutes velim. Uxori tuae4 et liberis precor fausta omnia, sed et amicis nostris, praesertim eis, qui advocatorum sunt ordinis.
Vale, frater suavissime.
16 Februarii 1632.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.