Hugoni Grotio viro incomparabili S.D.
Nihil mihi unquam molestius fuit, quam cum tu, V.C., Roterodami esses, ego hic apud aegros tanquam clavo Aesculapii fixus, gaudium, quod ex reditu tuo ceperam, coram minus demonstrare et gratulabundus candidissimum pectus exosculari potuerim. Quod desiderium cum nimis diu tulisse viderer et audirem undique, quantas turbas ἄσπονδον πόλεμον πολεμοῦντες2 in conventu D.D. Ordinum darent, recta relictis rebus omnibus per portum Delfensem Hagam, ne ἀσύμβολος3 te accederem, me confero. Quam vix ingresso et de rerum tuarum statu sciscitanti refertur, quid pridie decretum fuerit. Obstupui primo auditu et ἄχος ϰϱαδίην ϰαὶ ϑυμὸν ἵϰανεν4. Merito enim verebar, ne dum Aristotelis exemplo non committis ne Athenae bis in philosophiam peccent, lumine et ornamento suo respublica privaretur, indeque optimo seni
Πατϱὶ σῷ μέγα πῆμα, πολήι τε παντὶ δέ δήμῳ, Δυσμενέσιν μὲν χάϱμα, ϰατηφείην δὲ φίλοισιν5Postridie discedo tristis, licet nonnihil erectus sermone eorum, qui primam coitionem acerrimam fuisse indignatione potius quam dolore dignum iudicabant, ac in posterum spem esse, ne quid indigni viro magno eveniret, meas quoque partes esse proviribus videre, ut civitas nostra loco suo et tot egregiis consiliariis se dignam gereret. Igitur spe bona recreatus hospitium tuum cum Wittio6 avunculo peto, cum famulus abiisse herum nuntiat, et dubitantibus serio idem
33
affirmat. Quod aegrius tulissem, si bonis nuntiis onusto τὸ ϰϱήγυον εἰπεῖν7 licuisset.Huc reversus apud nominis tui cultores, imo et aemulos conqueror, tantas esse animis terrestribus8 iras, ut nondum exsaturati odiis coelestem animam nobis et patriae invideant, caeteras tantum stuporem oppressisse, ut non resistant aut resistere audeant tribunis, qui nihil magis curant, quam ne respublica ad eos, quibus se ipsa olim commiserat, postliminio revertatur. Quanto animosius consul Amstelodamensis9 diserte tuas laudes praedicare non extimuit? quanto consul Delphensis10 Seriphio cuidam Themistoclis nostri virtutibus obtrectanti posse suos non minus, quam Roterodamenses Erasmo fecerant, statuam D. Grotio erigere respondit? Vivite, praestantissimi heroes, aureo potius quam hoc inficeto seculo digni ac vel hoc nomine, si quis virtuti, si quis eruditioni honos apud posteros.
Nulla dies unquam memori vos eximet aevo11.Cum hisce apud nos sentiunt et sapiunt quibus ullus recti sensus aut mica salis in corde. Pauci degeneres animi, et qui aliorum libidine se circumferri sinunt, nocere non poterunt ei, qui omnibus profuit, nocuit nemini.
Hoc, virorum praestantissime, Sibyllae folium12 esse credas, ea tibi expectanda ab hac civitate, quae virtutes tuae et merita in patriam merentur. De nonnullis sperare liceat, brevi cognituras,
Ἣν ἄτην, ὅ τ᾽ἄϱιστον Ἀχαιῶν οὐδὲν ἔτισαν13. Τοὺς μὲν ὑγιαίνειν ἢ οἰμώζειν ϰελεύω14, σοὶ δὲ, μέγα ϰῦδος Ἀχαιῶν15, εὖ πϱάττειν ἀδιαλείπτως.Dordrechti XIV. Mart.
Virtutum tuarum cultor et eruditionis admirator,
Joh. Beverwyckius.
Cum has scripsissem, supervenit collega Rusius16, consulis Beverii17 affinis, et te ex animo salvere iubet.
Adres: Summo et clarissimo viro D. Hugoni Grotio, Syndico urbis Roterod. dignissimo.
In dorso schreef Grotius: 1631 (sic) Beverwijck.
In margine en op twee plaatsen tussen de tekst latijnse vertalingen van de Griekse citaten en verdere toelichtingen.