eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1761. 1632 april 11. Van C. von Artischau Arcischofsky1.

    Cum ante duos menses de reditu tuo in patriam, vir clarissime, fama percrebuisset, frementibus hic caeteris ego summo perfundebar gaudio. Iterum iterumque rem eandem fama confirmante premere diutius conceptam corde laetitiam non potui. Gratulor praesentibus tibi tuisque, sed maxime gratulor virtuti et literis, quod pressae sed non oppressae fuerint. Diversum quid ab his auditurum me posthac non expecto; siquidem praeter multa particularia superbus malignis incessus tuus, superbus praesens quem habes comitatus, sed maxime superbum

    42

    hoc palam hic traducitur, quod exilii tui stipendia insuper repetas. Quantum in me fuit, defendi publice talia nec in virtutes tuas nec in eruditionem cadere posse; dixi, quodsi patronorum tuorum praecipiti studio simile quid evenisset, iniuriam esse tibi imputari.

    Interim oro abs te, ut te literis sartum tectumque serves, Grotio ubique patria est, quandiu est Grotius. Quantum in te est, si partium studia mediocritatem excedere videas, fac ne capite, ne fortunis tuis alea haec deinceps ludatur.

    Mihi exigua admodum tecum intercedit familiaritas, aliquoties tantum Lutetiae Parisiorum te invisi. Sum is Polonus, qui in artilleria regia commissarius ignium artificialium studio apud Clarnerum2 illo tempore detinebar. A candore animi tamen haec proficisci cogitabis. Scriptorum tuorum magnitudo et vitae ac morum quam conspexi suavitas coegerunt.

    De statu regionum harum scribere prohibemur, quare hic ea de re nihil adiicio, naves dicent omnia. Sed brevi quoque ipsemet visurum te me confido. Siquidem enim triennium iam elabitur, dimissionem pridem urgeo, infelicem cohortem, quam huc duxi, relicturus, quandoquidem nec vidisse nec gessisse multum, didicisse vero omnino nihil tanta temporis cum iactura hic contigit.

    Interea ubicunque vixero, tuus totus pro salute tua vota non negligam.

    Dabantur Recyffi in Pernambuco die 11 Aprilis Ao 1632.

    Tibi, vir clarissime, quoad vixero addictissimus

    Cristophorus ab Artischau Arcischofsky.

    Adres (met andere hand):

    A monsieur monsieur Hugo Grotius à Rotterdam.

    Notes



    1 - Hs. 's-Gravenhage, Kon. Bibl., cod. 76 D 26 (4). Eigenh. oorspr.
    2 - Mij niet bekend.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]