eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1769. 1632 juni 20. Aan J. Crellius1.

    Tam pro epistola, vir clarissime, quam pro transmisso libro2 gratias ago maximas. Constitui et legere et relegere diligenter quaecunque a te proficiscuntur expertus, quo cum fructu id antehac fecerim. Eo ipso tempore, quo literas tuas accepi, versabar in lectione tuae interpretationis in Epistolam ad Galatas3. Quantum judicare possum, et scripti occasionem et propositum et totam seriem dictionis, ut magna cum cura indagasti, ita feliciter admodum assecutus es. Quare Deum precor, ut et tibi et similibus vitam det et quae alia ad istiusmodi labores necessaria.

    Mihi ad juvandam communem Christianismi causam, utinam tam adessent vires, quam promtus est animus! Quippe me a prima aetate per varia disciplinarum genera jactatum nulla res magis oblectavit quam rerum sacrarum meditatio. Id in rebus prosperis moderamen, id in adversis solatium sensi. Pacis consilia et amavi semper et amo nunc quoque; eoque doleo, cum video tam pertinacibus iris committi inter se eos, qui Christi se esse dicunt, si recte rem putamus, quantillis de causis!

    De illo ad Timotheum loco4 cogitavi saepe ac plane tecum sentio verba non esse talia, quae nullo modo sensum ferre possint, quem secutae sunt complures Ecclesiae temporibus Clementis5 et Tertulliani6, ne episcopus fieret aut diaconus, qui secundas quoque modo nuptias fecisset. Et recte adducis locum, ubi similis est locutio, γεγονυῖα ἑνὸς ἀνδϱὸς γυνή7. Neque verum est ad τὰ πϱός τι enuntianda, semper requiri, ut hoc ipso tempore maneat illa χέσις; saepe satis est, ut locutio

    50

    talis locum habeat, rem aliquando ita fuisse. Quum et diversa tempora sub unius nominis appellationem veniunt; sic Felicem8 Suetonius9 appellat trium reginarum maritum. Certe Graeci sui sermonis non ineruditi ita verba accepere. Ecce Chrysostomum10. Quanquam non nego, cur eos, quos digamos vocabant, arcerent episcopatu sive presbyterio, non fuisse unicam, verba illa Pauli, ita, ut dixi, accepta, causam, sed et aemulationem τῶν ἔξω.

    Romano pontifici maximo non licuisse iterare matrimonium asseverat Tertullianus de Monogamia11 et ad Uxorem12 et Exhortatione Castitatis13 et Praescriptionibus adversus haereticos14; quod ipsum de flamine Diali alii prodiderunt. Iam vero erant ejus animi illorum temporum Christiani, ut nulla in re, quae modo aliquam haberet honesti speciem, extraneis quicquam vellent concedere. Erant autem secundae nuptiae, quanquam in faeminis magis culpatae, tamen ne in viris quidem laudatae praesertim, si liberi exstarent; ita ut Clementis Alexandrini judicio is, qui uxore mortua alteram ducat, non peccet quidem in foedus, sed tamen minus impleat τὴν ϰατ᾽ ἐπίτασιν τελείοτητα15. Caeterum cum ea, quae a diacono tantoque magis ab episcopo sive presbytero exigit apostolus, talia ferme sint, quae a Christianis omnibus exigantur, propior sum Theodoreti sententiae16, quae hoc spectatum putat, ne ad tales functiones eligerentur, nisi qui retro ab ipso baptismi tempore omni probro ac culpa vacassent nec ullo facto Ecclesiae animadversionem incurrissent. Voces autem Mulieris et Viri hic sumi, ut sexum primario, non conjugium denotent; ut sensus sit: talem virum Ecclesiae praefici debere, qui una contentus foemina fuerit, id est, qui uxori semper concors fidusque vixerit neque eam laesit aut pellicis aut vago amore; quod apud Graecos nimium fuisse frequens etiam comoediae de Graeco in latinum versae testantur et quidem dissimulantibus id publicis legibus. Obstare videbitur, quod in vidua alleganda requirit apostolus, ut unius viri fuerit mulier17, nam is locus de viris ob locutionis similitudinem comparandus esse videtur; mulieri autem nec duos simul habere

    51

    maritos permissum fuit nec ad earum adulteria leges connivebant. Vera haec sunt. Sed notandum est mulieribus Graecis et Ephesinis licuisse per leges a maritis divortium facere et sic, quoties vellent, mutare matrimonium; quod non modo cum Christi edicto pugnabat, sed etiam licentiam, qualis tunc vigebat, inspicientibus non procul aberat ab adulterii specie. De Romanis mulieribus Seneca: Illustres quaedam ac nobiles faeminae non consulum numero, sed maritorum annos suos computant et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii18.

    Iuvenalis:

    Sic fiunt octo mariti Quinque per autumnos19.

    Martialis non illepide:

    Toties quae nubit adultera lege est: Offendor moecha simpliciore minus20.

    Unius ergo viri faemina ea dicitur, quae viro dum is vixit fida fuit neque eum divortio mutavit.

    Haec sunt, quae mihi de isto loco hoc quidem tempore videntur; quibus si quid habes rectius, id rogo mihi benignus impertias atque ita de me credas mihi nil fore gratius, quam si qua in re gratum quid tibi facere possim.

    Deus tuis laboribus propitius adsit.

    20 Iunii, 1632.

    Tui studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 107; Ep. eccl., p. 769; Johannis Crellii Franci Operum Tomus Quartus Scripta ejusdem Didactica & Polemica Complectens (Bibliotheca Fratrum Polonorum quos Unitarios vocant), Irenopoli Post annum Domini 1656, p. 233 v. De schrijver is de Duitse sociniaanse theoloog Johann Crell, over wie III, p. 78 n. 8.
    2 - Welk boek dit is, valt niet met zekerheid te zeggen; ik vermoed Crellius' kort tevoren - in 1631 - te Krakov? verschenen De Uno Deo Patre libri duo, in quibus multi etiam de Filii et Spiritus Sancti natura differuntur.
    3 - Commentarius in epistolam Pauli ad Galatas, a Iona Slichingio ex praelectionibus Crellii conscriptus in: Joannis Crellii Franci Opera omnia exegetica I pp. 373 vv.
    4 - Paulus Ad Timotheum I 3, 2; zie Joannis Crellii Franci Commentarius In Priorem Pauli Epistolam Ad Timotheum, Cap. III p. 13, kol. 1.
    5 - Titus Flavius Clemens van Alexandrië (± 150-vóór 215), kerkelijk schrijver, oudste Griekse christelijk dichter; hij trachtte tegenover de heidense of ketterse gnosis de christelijke gnosis te formuleren.
    6 - Q. Septimius Florens Tertullianus (± 160-na 220), christelijk schrijver; teleurgesteld door het feit, dat de volmaakte christelijke zedeleer weinig volmaakt door de christenen beleefd werd keerde hij zich tot de rigoristische secte der Montanisten.
    7 - Crellii Comm. Ad. Tim., Cap III, p. 13, kol. 2. (I Tim. 5.9).
    8 - Marcus Antonius Felix, landvoogd van Judea (52-59), eerst gehuwd geweest met de kleindochter van de triumvir Marcus Antonius en Cleopatra, Drusilla, vervolgens met de dochter van Herodes Agrippa I, eveneens Drusilla geheten; de naam van zijn derde vrouw is niet bekend.
    9 - De Romeinse historicus Caius Suetonius Tranquillus, De Vita Caesarum, Claud. 28.
    10 - Joannes Chrysostomus (344?-407), heilige, kerkvader, kerkleraar; als patriarch van Konstantinopel bestuurde hij zijn kerk zonder aanzien des persoons, en daardoor ergerde hij een deel van de clerus en vooral keizer Arcadius en keizerin Eudoxia, door wier toedoen hij verbannen werd. De woorden van Chrysostomus ontbreken in de tekst van de brief.
    11 - Tertullianus, Liber de Monogamia, c. 17; Migne, P.L. II, 953, kol 1003.
    12 - Tertullianus, Ad Uxorem, I c. 7; Migne, P.L. I, 1287, kol. 1399.
    13 - Tertullianus, Liber de Exhortatione Castitatis, c. 13; Migne, P.L. II, 928, kol. 977.
    14 - Tertullianus, Liber de Praescriptionibus adversus Haereticos, c. 40; Migne, P.L. II 55, kol. 66.
    15 - Clemens Alex., Stromatum III, c. 12; Migne, P.G., VIII 198, kol. 1184.
    16 - ΤΟΥ ΜΑΚΑΡΙΟΥ ΘΕΟΔΩΡΙΤΟΥ ΕΠΙΣΚΟΠΟΥ ΚΥΡΟΥ ΕΡΜΗΝΕΙΑ ΤΗΣ ΠΡΟΣ ΤΙΜΟΘΕΟΝ Α´. ΕΠΙΣΤΟΛΗΣ. Beati Theodoreti Episcopi Cyrensis Interpretatio Epistolae I ad Timothevm, in de uitgave van Jacques Sirmond: Beati Theodoreti Episcopi Cyri Opervm Tomvs III, Lutetiae Parisiorum, Sumptibus Sebastiani Cramoisy Architypographi Regij: Et Gabrielis Cramoisy, viâ Iacobaeâ, sub Ciconiis M.DC.XLII, pp. 473 vv. en Migne, P.G. LXXXII, kol. 804 vv. Zie ook id., Interpr. Ep. II ad Timoth. (Migne, P.G. LXXXII, kol. 831 vv.) en Interpr. Ep. ad Titum (Migne, P.G. LXXXII, kol. 857 vv.); zie betreffende Theodoretus: no. 1750, p. 29 n. 2.
    17 - Paulus, Ad Tim. I 5, 9; zie Crellii Comm. Ad. Tim. cap. V, p. 28.
    18 - Seneca, De Beneficiis III, 16, 2.
    19 - Iuvenalis, Sat. VI, 230.
    20 - Martialis, Epigr. VI, 7, 5.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]