eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1782. 1632 augustus 28. Aan Willem de Groot1.

    Iterum te curandis per Bilandium2, aut siqui alii cum Langeracensi commercium habent, literis meis in Galliam praeficio, mi frater. Aliud quod adiungam non habeo, nisi valere nos vestramque3 et parentum vestrorumque omnium optare res prosperas de publicis parum sollicitos, quandoquidem ad nos parum pertinent.

    Valete et nobis in rebus nostris salutaria consilia precamini.

    XVIII/XXVIII Augusti MDCXXXII.

    Tuus tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Scire percupiam, quando futurum sit tempus abitionis Petri nostri4 inde, ubi nunc vivit. Intellexi Amstelodami esse qui per occasionem novae scholae domum suam adolescentibus mercede cum mensa praebeant. Ibi eum collocari velim et maxime, ubi Vossius5 optimum iudicaverit. Exerceri autem in arithmetica, arte conficiendi codices accepti et expensi, re siderali et maritima, geographia quoque, nec improbem, siquid Arabici - nam sunt et ibi, ut audio, magistri - addiscat. His ubi erit probe institutus, facile reperiemus quod ex usu et non iniucundum ipsi sit. Neque enim forum vestrum implere colonia domus nostrae cupio, sed per varia disciplinarum genera sobolem partiri. Siquid temporis supererit, audiat Vossium. In philosophicis - nugae enim sunt pleraque - nolim multum ponat temporis.

    Didericum6 per otium cupiam discere, non pingere quaevis, sed ad mensurae rationem delineare domos, castra, castella. Erit hoc quoque maioris artis tyrocinium. Si quando detur occasio, non nolim spectare eum fabricam usumque tormentorum et aliorum igniariorum operum et experimentum sumi, ecquid ad talia percipienda fieri possit idoneus.

    63

    Adres: A monsieur Monsieur de Groot, advocat à la Cour d'Hollande A la Haie.

    In dorso schreef Willem de Groot: Recepta 5 Sept.

    Verder staat in dorso met andere hand: Hug. Grotii XVIII/XXVIII Augusti 1632.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, coll. Pap. 2. Eigenh. oorspr. Gedrukt Navorscher, L III (1903), p. 538.
    2 - Jason van Bijland, intendant van Gideon van den Boetzelaer, heer van Langerak; zie over hem III, p. 11 n. 3.
    3 - Alida Graswinckel.
    4 - Pieter, de tweede zoon, geb. 1615.
    5 - G.J. Vossius, hoogleraar in de geschiedenis aan het pas opgerichte Athenaeum te Amsterdam.
    6 - Dirck of Diederik, de jongste zoon, geb. 1618.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]