Facis more tuo, vir amplissime, cum mei curam tam amice geris. Ego tibi meis de rebus certi nihil significare possum. Haereo in villa ad Albim undique circumspectans, cui me potissimum credere debeam. Certe nisi nimium mihi
70
placeo, inveniemus aliquem, qui nos paulo pluris faciat quam illi, quorum dignitati, saluti, commodis, tanta pars vitae meae impensa est. Et tamen utcunque res ceciderit, perferre jubebimus fortem animum. Mollis sit necesse est, si cui tanta malorum consuetudo callum non obduxit.Ad filium tuum2 scripsi velut meopte impulsu et spero nec ingratas illi pro eo, quo ipsum prosecutus sum amore nec inutiles literas fore. Commendavi eas Marbaldo3, ut et has ad te.
Uxor nunc mecum est unaque tibi, tuae4, tuis ea optat omnia, quae optare jus fasque est. De aula cogitandum filio tuo non arbitror. Si tamen pertendit, nullus est dignior, ad quem se applicet Sueciae rege5, apud quem multum valere poterit Camerarii6 commendatio.
11 Septembris novi Kal. Anno 1632.