eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1790. 1632 september 11. Aan L. Aubéry du Maurier1.

    Credo te nostri non immemorem vivere, iuvenis nobilissime, proptereaque omittere non possum, quin tibi hoc quoque mittam testimonium solliciti de te animi. Spero nunc quoque non displicere tibi nostra illa studia, quae sola vestrae religionis hominibus in Gallia ad vitam non ingloriam supersunt, nisi quis arma malit civilia, externis crebriora, in sui patriaeque periculum exercere; quod ipsum ne vobis nisi in caliga liceat, tempus haud longe abesse arbitror. Ea sunt protestantium in Galliis fata, ut nihil magis optandum illis videatur, quam ut extra castrorum fremitus aulaeque perniciosas multis artes inoffenso tramite mollis et nec sibi nec aliis molesta vita decurrat. Id tibi, ni fallor, optime forum praestabit. Vides Martelerii2 quae sit fama, cujus privata vita non minus habet lucis et commodorum quam aliorum longe lateque strepentia negotia. Ego quod coram fecissem, id si nunc quoque satis longe sepositus possim facere, tuis ut studiis aliquid auxilii adferam, crede nihil me facturum animo volentiore.

    Vale et spem tuorum imple.

    11 Septembris 1632.

    Dochinshudae ad Albim.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 109; Ep. ad Gallos, p. 298. Voor geadresseerde zie IV, no. 1626, p. 384 n. 5.
    2 - Pierre de La Martelière († 1631), beroemd Frans advocaat; vermaard is het pleidooi, dat hij in 1611 te Parijs hield ten gunste van de universiteit tegen de jezuieten.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]