Tradidit mihi, mi frater, literas tuas Assuerus Matisius2, vir ista quam
73
nanciscitur dote dignissimus, cum uxoris ingenio morum suavitate optime conventurus.Hildeshemum cepit Papenhemius3 idque oppidum saeve habitum terrorem spargit latius. Lipsiae metui video a peste et hoste. Quo rex Sueciae4 sit iturus, nondum gnari sumus. In Belgicogermania pacem utinam sperare liceat. Si illi principem suum5 deserere nolunt, annos invitis imperabimus, ut liberi sint, cum ne sic quidem liberi futuri sunt, si id faciunt quod facere nollent?
Materteram Halsiam6 ego Sybillis non annumero neque existimo exspectandum mihi in annum aetatis quinquagesimum, ut aliquid constituam de rebus meis. Ipsi defunctae salutiferam resurrectionem et familiae ejus bona omnia apprecor.
Miror intercidisse literas, quibus de Petri7 negotio voluntatem meam significaveram. Video ne nunc quidem evasisse me exploratorum (insi)dias. Tamen remedium allatum est literis, quas eadem de re ad conjugem scripsi.
Vale quam prosperrime cum matrona tua8 et liberis.
Hamburgi. XXII/XII Octobris MDCXXXII.
Tuus semper
H. Grotius.
Adres: V.C. Wilhelmo (Gro)tio, advocato in foro Hagiensi.
In dorso: Hug. Grotii XXII Oct. 1632.