eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1799. 1632 november 24. Aan Willem de Groot1.

    Ad literas tuas 12 Novembris ad me quas dedisti, mi frater, non multum habeo quod respondeam, nisi quod opto rectam meam valetudinem tibi ac per te parentibus nostris uxorique tuae2 et amicis caeteris esse cognitam.

    Petrum3 quamprimum ad alia studia transferri velim, ne inutilis abeat aetas rebus discendis praecipue idonea.

    Rhenoberca obsideri hic dicitur. Id si ita est, intumebunt nostris animi.

    Locus, quo Cunaei consilium refellitur, est in editione Blaviana in octavo p. 3224. Id nunc respondeo, quia literae tuae ejus argumenti scriptae tertio Septembris valde veteres, id est nunc primum ad me venerunt.

    Ego in re mea quid fieri possit, non video praeter illud unum, ut manifestum faciamus omnibus paratum me fuisse ea omnia postulare, quae sine innocentiae meae proditione salvaque existimatione postulari poterant; quod pridem factum utinam esset, nec quo minus fieret, per me stetit.

    Vale cum parentibus dulcissimis et iis omnibus, qui nobis bene volunt.

    24 Nov. 1632. Hamburgi.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., 846.
    2 - Alida Graswinckel.
    3 - Pieter de Groot; zie no. 1793, p. 73 en n. 5 aldaar.
    4 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres. In quibus jus Naturae, Gentium, item juris publici praecipue explicantur. Editio nova ab Auctore ipso recognita & correcta: de qua vide pagina sequenti. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev. MDCXXXII. Ter Meulen-Diermanse, no. 569.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]