Maxime et amicissime virorum,
Non excusabo apud te diuturnum silentium, quamvis te prope solitarium sciam vivere eoque gratiores amicorum literas credam. Etenim satis occupationes meas nosti; et quod scriberem, nihil magnopere erat. Nunc scriptionem differre diutius nec volui nec potui: quippe .....2 mihi videbatur Salmasii3 ad te literas a me, sed sine meis literis venire.
Vir ille nihil aeque quam tuam absentiam dolet. Nec multum miror, cum vivat Lugduni. Scis, quid velim dicere. Ante dies non ita multos adfuit mihi quispiam ex amicis Aristarchi4, qui in tantum moribus et doctrinae Salmasianae detractum ibat, ut non multum supra semidoctos ponere videretur. Cui cum non mediocriter adversarer, ille quodammodo mihi postea accedere, sed dicere, haec nemo Lugduni promere auderet. Nemo credo ex parasitastris Aristarchi parvulis: Nam alia mens paulo cordatioribus, qui et Salmasio et Aristarcho suas tribuere laudes sciunt.
106
Caeterum praeterquam quod nonnulli Salmasio non satis sint aequi, etiam aer est molestior, ut ambigat, an aetatem illic vivere possit. Hoc spero; nolim enim Batavia, postquam sole suo5 caret, cito adeo fraudari sydere, quod nuper accessit. Utinam hoc effici possit, ut brevi fruamur utroque. Hoc in voto optimo cuique. Procerum quidem hujus urbis animus est in te qui fuit, et debet; sed opinio est nihil effici posse, priusquam aliquid certi de pace vel induciis aut bello constiterit.
Gallus6 sedulo operam dat, ne Belgica coalescat multaque ad bellum promittit. Sed verendum, ne si auscultemus, facile aliquid impediat postea, cur pollicitis stare non possit.
Operis mei grammatici7 jam dimidia pars excusa est. In quarto enim libro occupantur operae. Intra sex septem menses puto caetera consummanda. Mitto tibi Panegyricum et Poematium filii Dionysii8. Gratum utrumque fore scio ego et sperat filius, quamvis se probare tibi rudem Musam vix arbitretur.
Vale et cum filio9 salve. Etiam Tiliobrogae10 salutem dices, si occasio erit.
Amstelodami.