Laetus intellexi, vir illustris, ex literis, quas ad me Kalendis Maji dedisti, non
135
improbari tibi consilium meum, Galliam posthac gratis colendi. Gaudebis, ut puto, et tu meo nomine exstitura apud posteritatem monumenta, quibus appareat, me dum Galliae beneficiis usus sum, non ingratum fuisse adversus optimum regem2, adversus cancellarium3, qui primus me ad regem perduxerat, adversus etiam Amplissimum Ordinem, quorum judiciis tuta est privatorum salus, quibus, quam debui, exhibui reverentiam, duos literarum gloria maxime florentes publice compellando4. Nunc, dum ab edendis libris interquiesco, in omni sermone honorem habeo, quantum queo, maximum iis omnibus, qui virtute sua atque eruditione extra patriae suae fines nosci merentur; quos inter tibi semper, fide Germanica loquor, in animo meo locum tribui tribuamque principem. Galliae bene semper optabo, ut debeo; sperare de solida ejus prosperitate melius audebo, si quando intelligam te tuique similes ad summa negotia vocari, quorum ingentem paremque industriae diligentiam circa minora distringi, quam quibus stat imperium, injuria est reipublicae. Ego si adversus fortunae contumelias nondum induruissem, periisset mihi magnus adversorum fructus. Itaque Ulysseum illud saepe mihi dicto: Τλῆϑι, φίλη ϰϱαδίη ϰαὶ ϰύντεϱον ἄλλο ποτ᾽ἔτλης5.Firmius etiam tenebo hoc propositum, si sciero te de ea, quam in me semper ostendisti, benevolentia nihil immutare.
Vale, vir digne virtutum aestimatiore saeculo.
Hamburgi, Kal. Iuniis, 1633.