eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1857. 1633 juli 4. Van G. Möller1.

    (S.) P.

    Quamvis, vir excellentissime clarissime, audax et impudens videri possim, qui ad tantum te heroem scribere non vereor, me tamen facile excusat, ut puto,

    149

    partim singularis vestra humanitas, quam omnes praeter diffusissimam eruditionem tuam merito mirantur, ut quae nostro hoc seculo vix in quoquam iunctim reperiuntur, partim etiam singularis tua in me benevolentia id exigit, qua me saepissime affectum memini, quum me accedentem benevole toties admisisti. Accedit igitur debita mea erga T.E. observantia, quae me literarum scriptionem diutius non differre coegit.

    Scio quidem non melius ad tantum te virum argumentum scribendi esse quam de studiis, in quibus ut tuo, vir excellentissime, consilio aliquoties sum usus, ita et debitas gratias ago idque merito unice sequor.

    Venimus autem feliciter Basileam, ac voluimus. Locus si non seipsum satis commendaret, solius magni Erasmi ossa et cineres celebrem facerent. Academia admodum foecunda est iis, qui quotidie fere honores in ea sibi petunt. In bibliotheca publica, praeter alios quamplurimos, multi manuscripti asservantur libri. S. Patres Graece MS., Novum etiam Testamentum Graecum antiquissimum in 8t., Versio 70 Interpretum V.T. itidem Graece in 4t. MS. in pergameno. Characteres tamen a nostris multum discrepant. Haec vero et alia orientalis antiquitatis monumenta ex concilio hic olim, ut notum, habito2 restant. Cardinalis enim Iohannes Ragusius3 tunc Constantinopolim missus tum papae4 tum concilii authoritate integras duas naves libris MS. in Graecia coemptis plenas huc advehendas curavit. Ipse vero domum reversus grassante tum temporis peste cum obiisset. Carthusiensibus fratribus eos testamento legavit. Unde in publicam post bibliothecam translati sunt. Professores docti censentur esse viri. Studiosorum non magna hic est frequentia. Sed nolo his aliisque scribendis T.E. diutius detinere. Obnixe tantum rogo, ne quid de tuo, vir clarissime, in me affectu remittas et, si quid de studiis meis monitu necessarium ac utile videbitur, non indignum me, quem doceas, iudices. Quod ubi per literas fiet, non mihi modo gratulabor, verum ad studia quam diligentissime semper excolenda magnum mihi calcar iis addetur.

    Vale, verae eruditionis lumen columenque, diu sospes bono publico, et salve a notissimo tibi cultore Bernhardo Damcken5. Salutamus etiam uterque Cornelium fil.6.

    Basileae A.M. DC.XXXIII. 4 Iuly.

    T.E. Cque deditissimus cultor
    Georgius Möller.

    Adres: Nobilissimo Excellentissimo Clarissimo Viro, Domino Hugoni Grotio, fautori observando Hamburgum.

    In dorso schreef Grotius: 4 Iuly 1633 Möller Basel.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, U.B., cod. B.P.L. 749. Eigenh. oorspr. De schrijver is mij verder niet met zekerheid bekend; vgl. dl. VI reg. s.v. Müller, G.
    2 - Concilie van Bazel (1431-1449, vanaf 1437 schismatiek); zie Hefele-Leclercq, Hist. des Conciles VII: 2, pp. 663 vv.
    3 - Joannes de Ragusio († 1443), door tegenpaus Felix V op 12 oktober 1440 te Bazel gecreëerd.
    4 - Tegenpaus Felix V, op 5 november 1439 te Bazel gekozen en gekroond op 24 juli 1440; hij abdiceerde op 7 april 1449 en stierf 7 januari 1451.
    5 - Bernhard Damcke (1613-1656), jurist uit Hamburg.
    6 - Grotius' oudste zoon Cornelis.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]