Eo amore me amplexus est vir nunquam nisi religiose nominandus, parens tuus2, eo tu ipse, ut domus vestrae, vir nobilissime, bona malaque non debeam a me aliena existimare. Quare intellecto vulnere, quod tibi sororis3 optimae mors inflixit, ea fide indolui, qua te quoque meis malis commotum pro certo habeo. Non advocabo ex sacris et philosophorum libris solatia, quae tibi et abs te et ab amicis scio esse in promtu: unum sufficiet, ut te Thuanum esse memineris, a quo nomine jamdudum nihil mediocre exspectat humanum genus. Solebat parens tuus Musarum non alii aeque familiari consortio luctum eludere. Id ut tu quoque facias, ne precari tantum, non et exemplo hortari te videar, en redeo ad desuetas artes.
Dum te per magni vestigia patris euntem Par tot imaginibus quaerit et ambit honos: Dum tua regalem prudentia personat aulam, Inque foro nemo est nobiliore fide: Restabat sciremus adhuc, quid robore posses Pectoris, ut laudum te sine nulla foret. Grande decus, sed quod praestat Fortuna nocendo: Haec se non patitur fama minoris emi. Nil aliud poterat virtutem ostendere tantam, Quam tam cara tibi, tam cito rapta soror4.Vale, vir nobilissime, et nihil posthac doleas.
Hammaburgi, XI Augusti MDCXXXIII.
T.N. addictissimus
H. Grotius.
Adres: A monsieur Monsieur de Thou, Maistre des Requestes.