eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1877. 1633 september 22. Van G.J. Vossius1.

    Hugoni Grotio. Hamburgum.

    Amplissime vir,

    Qui has defert, nomine Johannes Fredericus Slisser2, Halasaxo, Lugduni aliquamdiu studiis operam dedit, unde per urbem nostram Helmstadium cogitans ajebat desiderio se maximo teneri videndi ac salutandi tui; quod quo honestius posset -utrum motu proprio, an consilio alieno non sat scio-, obnixe rogabat, aliquid sibi literarum ad te dare vellem. Primum tergiversabat, non tam quia hactenus non vidissem juvenem, quam quia occupatissimus essem hoc tempore et uxorem tuam quotidie hic expectamus, perquam quicquid scribendum esset, optime curaretur; sed enim ille instare, et visus perhonestus literarumque ac literatorum amans. Quare tantillum nolui denegare. Prorsus vero erat, ut una mitterem Reidanum a filio Latine redditum3. Quippe jam mensis est quod lucem vidit, sed nolui ignotum onerare.

    Fortasse jam aliunde intellexeris de obitu archiepiscopi Cantuariensis4. Ei suffectus, ut audio, episcopus Londinensis5, vir ut mei tuique amantissimus, ita

    183

    veritatis et pacis admodum studiosus et eapropter non aeque carus illis, quibus novellitas et dissidia placent. Deus diuturnam ei vitam det.

    Aliquid hic cognovi de colloquio tuo cum serenissimo Daniae Rege6. Aliunde etiam percepi, ut rex Poloniae7 de te cogitet. Mihi haec perjucunda, qui optime, ut debeo, tibi tuisque volui semper nec velle desinam; scio tamen, quid magis exoptarim. Sed si tardipede illo deo8 dii Batavi tardiores esse pergunt, equidem infoelicitatis nostrae causa illis magis tribuenda erit quam tibi, cui miserum est semper pendere. Quod cum dolore scribo.

    Vale, vir et amice incomparabilis.

    Amstelodami.
    MDCXXXIII.
    X. Kal. Octobr.

    Tuus tuo merito,
    G.J. Vossius.

    Postquam has literas exararam, pluribus cum Slissero sum collocutus et intelligo esse eundem, qui ante annum locutus mecum de recta studiorum ratione. Saepius etiam me docentem audivit, imo et sermonem tecum habuit Hamburgi. Calixto Germaniae9, ut ego quidem censeo, theologo principi, est familiaris. Haec quia me fugerant, cum superiora scriberem, attexere volui, quia ad commendationem ornatissimi et doctissimi juvenis facere videbantur.

    Iterum vale.

    Notes



    1 - Gedrukt Vossii Ep., p. 246; Vossii Op. IV Ep., p. 157. Antw. op no. 1872.
    2 - Op 21 februari 1633 werden te Leiden als student ingeschreven Johannes Fredericus Slisser Halo-Saxo, 24 jaar, in de rechten, en Christianus Wilhelm Slisser Halo-Saxo, 23 jaar, in de medicijnen.
    3 - Dionysius Vossius (geb. 1612) had Everard van Reyds Historie der Nederlantscher Oorlogen begin ende voortganck tot den jare 1601, Arnhem 1626 in het latijn vertaald en uitgegeven onder de titel: Belgarum, aliarumque gentium annales, auctore Everardo Reidano; Dionysio Vossio interprete: Lugduni Batavorum MDCXXXIII.
    4 - George Abbot (1562-1633).
    5 - William Laud (1573-1645).
    6 - Christiaan IV; vgl. no. 1855, p. 147.
    7 - Wladislas VII (IV).
    8 - Bijnaam van de god Vulcanus; vgl. Catullus, XXXVI, 7.
    9 - Georg Calixt (1586-1656), professor in de theologie te Helmstädt.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]