Quando, vir amplissime, amare me perseveras rerumque mearum curam gerere, nihil aliud nunc quidem quod significem habeo, nisi Hamburgi in hunc diem me subsistere; hoc tolerabiliori sorte, quod et uxor huc advenit, meis adversis semper levamen. Ostentant se nobis aliqua, de quibus, quid potissimum sit eligendum, nondum despeximus. In eo tamen sumus, ut brevi constituamus aliquid, ne diutius pendeamus divulsis familiae membris.
Res Caesaris2 reflorescere incipiunt. Nam Silesiam a Saxonicis derelictam, quos omnes ad tutandos fines suos revocavit elector3, ab aliis vix defensam non
204
incursavit tantum, sed suam fecit Fridlandius4. Inde captis Brandenburgici agri praecipuis urbibus Pomeraniae et pridem desponsae sibi Meclenburgicae regioni, qua ad mare Balticum patet aditus, imminet, dum Suecorum vim in locis propius Rhenum Feria5 retentat.De pace multi sermones conciliatorem offerente se Dano6. Sed hactenus sine re. Novum vectigal a Caesare et majore parte electorum concessum Dano in Albim magno Hamburgensis civitatis malo nostrates hactenus excitavit, ut literas ad hanc vicinasque urbes scriberent hortantes, bono ut sint animo et, quod hactenus obtineri nequiit, inter se concordes. Non magni haec ponderis sunt apud homines hos, qui ita credunt, nisi induciae apud nostrates fiant, quas ipse Hispanus fiducia Austriacae per Germaniam fortunae minus jam appetit, certe non admodum caro emptas velit, non tantum otii nostratibus a re sua fore, ut in Danum verbis res addant.
Anglus7 et civitati huic et regi Daniae suasor est ad depexiones veniendi, sed et hoc hucusque nullo exitu.
In Tileno8 magnum amicum uterque amisimus. Tamen illi gratulandum est; quod a sua carnificina vel sic est liberatus. Filium tuum9, quanquam non dubito sponte sua bene currere, tamen et ego, ut voluisti, incito.
Tibi tuaeque matronae10 ac familiae, ut ex animo succedant omnia, opto ego, optat mecum uxor.
6/16 Novemb. anni 1633.