215
Frater optime,
Mitto tibi responsum meum de re Trajectina2 et gaudeo inspexisse me acta ipsa, quae multum in quaestionibus juris controversi lucis afferunt. Fabrum3 tamen non vidi neque nancisci hic potui. Quantum ex ipsa interrogatione conjicere possum, non erit ex voto consulentium quod respondi. Sed religionis nostrae est etiam in iis, quae disputationem recipiunt, id dicere, quod maxime aequo et bono convenit.
De re mea abunde antehac dixi scripsique et probo quod suades: abrumpi inutiles moras. Deus mihi ita bene faciat, ut bene patriae volui.
Vale, mi frater, cum parentibus et amicis.
10 Decembris 1633.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.