eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1913. 1634 februari 10. Aan Willem de Groot1.

    Vidi, mi frater, loca, quae ex Fabro2 producis. Nam ipsum videre nondum contigit. Ego adhuc nihil video, quominus voluntas testatoris coram septem testibus ad id convocatis declarata nolle se testamentum ante factum valere habenda sit pro testamento tali, quale esset, si haeredes ab intestato instituisset diserte. Et sic intelligo verba illa: ‘voluitque intestato decedere’, quae sunt in 1. I. §. si haeres D. Si tabulae testamenti nullae exstabunt3. Locus Institutionum §. ex eo Instit., quibus modis testam. infirm.4, agit de testatore, qui probatur quidem voluisse valere testamentum ante factum, sed eo modo, quo facta probari solent, per duos testes aut confessionem partis, non etiam de eo, qui talem voluntatem solenniter coram requisito a jure numero testium rogatorum professus est. Idem casus ponendus in 1. militis §. et veteranus D. de testam. mil.5. Merito enim idem jus est, cum post missionem miles testari non possit, nisi ut pagani solent. Ergo non valet declaratio ejus, qui testamentum factum a se valere non voluit facta coram testibus paucioribus septem. Excipit jus Codicis, nisi aut coram testibus sit facta quinque pro haeredibus ab intestato aut coram testibus tribus accedente decennii lapsu post testamentum prius conditum. Caeterum, ut dixi, solenniter factam declarationem, ne valeat testamentum, aliud esse quam institutionem haeredum ab intestato

    233

    nusquam in jure reperio. Ubi autem non est evidens juris definitio, favendum est voluntati et ad eam ducentibus conjecturis, quod in nostro foro saepe observatur etiam contra juris Romani apices. Illud puto probatu non opus quicquid apud Quirites valiturum fuerat, factum coram testibus convocatis septem, idem apud nos valere factum coram Tabellione et testibus duobus.

    Haec mihi ita videntur, nisi aliquid aliud mihi commonstratur. Neque illud me dimovet, quod in nuncupativo testamento nomen haeredis voce exprimi debeat. Sicut enim exprimi satis censetur relatione facta ad qualitatem aliquam designatricem, aut ad scripturam aliquam; sic et satis expressum puto tacita quidem relatione ad successionis legitimae ordinem, qui in testamento approbatus censeri, ni fallor, debet, ubi solenniter revocato ante facto testamento nihil aliud novi a testatore praecipitur. Quid enim hoc est aliud quam testari, velle sibi ita succedi sicut succedendum ei fuerat, priusquam testamentum illud quod nunc displicet conderetur.

    Vale, mi frater, cum patre6, matre7, uxore tua8, liberis, amicis nostris.

    Hamburgi. 10 Februarii novi Cal. 1634.

    Tuus toto corde
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 848.
    2 - De Franse rechtsgeleerde Jean Faure († 1348), schrijver van Opus excellentissimi iuris vtriusque monarche dñi Io. fabri: super institutionibus: sine quo legum cunabula in cassum iuuenculus aĩus asseque laborat, Venetiis MCCCLXXXVIII en van Breviarium super Codicem, o.a. Lovanii a. 1475, Parisiis 1499, Lugduni 1520, Genevae 1594.
    3 - D.XXXVIII, 6.
    4 - C. II, 17.
    5 - D. XXIX, I, in het bijzonder § 13.
    6 - Jan de Groot.
    7 - Aeltgen van Overschie.
    8 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]