eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1965. 1635 januari 8. Van S. Petit1.

    Viro amplissimo et incomparabili Hugoni Grotio Samuel Petitus S.P.

    298

    Quod saepius ad te non scribam, vir summe, in causa occupationes tuae, neque enim aequum est tua tempora morari, sed identidem animus ad te excurrit, quem in exemplum esse voluit Deus omnis virtutis atque eruditionis.

    Accipies curante R.V. Cordesio2 nostro exemplar Synagoges nostrae Legum Atticarum, quod mitto, non tam ut illi locus in bibliotheca tua quam ut amice me moneas neque te id defugiturum puto, cum te a me coli passus meque a te amari non semel professus sis.

    Lutetiae Parisiorum, a.d. VI. Eid. Jan. Ann. M.DC.XXXV.

    Notes



    1 - Gedrukt Veteris Aevi Analecta seu Vetera Monumenta Hactenus nondum visa. Quibus continentur scriptores varii Qui praecipue Historiam Universalem, Expeditiones in Terram Sanctam, Res Germaniae, Gelriae, Hollandiae, Ultrajecti, Frisiae, tam Occidentalis, quam Orientalis, & Groningae; ut et Gesta Equestris Ordinis Teutonici, Dominorum de Brederode, de Culenburch, & de Arckel, Memoriae prodiderunt: Praeterea Itineraria, Testamenta Vetera, & Doctorum Virorum Epistolae. Primus in lucem edidit adjectis Observationibus suis Antonius Matthaeus Quondam Juris in Illustri Academia Lugduno-Batava Antecessor. Editio secunda. Cui accedunt Editoris Notae, ejusdemque Indices accurati & locupletes. Tomus Tertius. Hagae-Comitum, Apud Gerardum Block, M.DCC.XXXVIII, p. 752.
    2 - Jean de Cordes; zie no. 1958, p. 287 en n. 2 aldaar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]