Nobilissime doctissimeque vir,
Quoniam rerum Suecicarum in aula Gallicana procurationem vobis pro singulari vestra virtute et prudentia delatam intelleximus, idcirco rem non ingratam facturi videbamur, si quamprimum vobis notum esset regem nostrum2 in Su[e]ciam jam nund[i]um transmisisse, ut arctiori inter Coronas foederi aperire possit. Hoc enim utriusque consultissimum fore et ad principum, praesertim electoris palatini3 restitutionem in integrum etiam ad pacem publicam conducere plurimum videbatur.
Nos sane prius per comitem Arundelium4, regium ad imperatorem5 legatum, nihil intentatum reliquimus, quo pacifice et aequo jure componi omnia possent. Verum ex tam molesto periculosoque itinere non aliud vir illustrissimus ac
319
sapientissimus obtinuit quam ut per6 eum jam demum nobis exploratum sit et cognitum, ab Austriacis nihil prorsus moderati, nihil aequi bonique, nihil, unde pacem sperare liceat, jam posse expectari.Pacem profecto omnes, omnes hoc dulce nomen, hanc rem salutarem et cupimus et amplexamur. Imo ne bellum quidem jam demum recusamus, ut pacem consequamur.
Id jam cum Gallis, id cum Suecis acturi sumus, ut fida tandem pax conditionibus aequis fulta omnibus constare possit.
Si quid autem in hoc negotio vestra apud Sueciae7 moderatores opera et auctoritas prodesse possint, rem sane facturi estis non tantum utrique regno sed orbi quoque Christiano et gratissimam et commodissimam8.
Ego autem haec vobis jam propono lubens et ex sententia reverendissimi nostri Cantuariensis archiepiscopi9, cui vos esse plurimi certissime persuasum sit.
Et me quoque si placet in eorum numero habeatis, qui vestram virtutem colunt et doctrinam admirantur.
Vale, vir prestantissime.
Ab aula regia prope Westmonasterium, Februarij vigesimo anni M.D.C.XXXV.
Dominationi Vestre
addictissimus
Adres: Excel. dom. Hugoni Grotio, Legato Sueciae, Paris.